Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Si [*](si add. Gertz.) in summum," inquit, " perducto [*](perducto Pincianus; perductum BA.) calorem calefieri

v3.p.258
supervacuum est, et in summum perducto bonum supervacuum est si [*](si add. Buecheler.) qui prosit. Numquid instructus omnibus rebus agricola ab alio instrui quaerit ? Numquid armatus miles, quantum in aciem exituro satis est tuti, [*](tuti Buecheler; uti BA.) amplius arma desiderat ? Ergo nec sapiens; satis enim vitae instructus, satis armatus est."

Ad haec respondeo: et qui in summo est calore, opus est calore adiecto, [*](in adiecto Madvig; in summa motus est calore adiecto BA) ut summum teneat. " Sed ipse se," inquit, " calor continet." Primum multum interest inter ista, quae comparas; calor enim unus est, prodesse varium est. Deinde calor non adiuvatur adiectione caloris, ut caleat; sapiens non potest in habitu mentis suae stare, nisi amicos aliquos similes sui admisit, cum quibus virtutes suas communicet.

Adice nunc, quod omnibus inter se virtutibus amicitia est. Itaque prodest, qui virtutes alicuius paris sui [*](paris sui Buecheler; partes sui BA; pares suis later) amat amandasque invicem praestat. Similia delectant; utique ubi honesta sunt et probare ac probari sciunt.

Etiamnunc sapientis animum perite movere nemo alius potest quam sapiens, sicut hominem movere rationaliter non potest nisi homo. Quomodo ergo ad rationem movendam ratione opus est, sic ut moveatur ratio perfecta, opus est ratione perfecta.