Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Prodesse dicuntur et qui media nobis largiuntur, pecuniam, gratiam, incolumitatem, alia in usus vitae

v3.p.260
cara aut necessaria. In his dicetur etiam stultus prodesse sapienti. Prodesse autem est animum secundum naturam movere virtute sua ut eius, qui movebitur. Hoc non sine ipsius quoque, qui proderit, bono fiet. Necesse enim alienam virtutem exercendo exerceat et suam.

Sed ut removeas ista, quae aut summa bona sunt aut summorum efficientia, nihilominus prodesse inter se sapientes possunt. Invenire enim sapientem sapienti per se res expetenda [*](expetenda later MSS.; excedenda BA1.) est, quia natura bonum omne carum est bono et sic quisque conciliatur bono quemadmodum sibi.

Necesse est ex hac quaestione argumenti causa in alteram transeam. Quaeritur enim, an deliberaturus sit sapiens, an in consilium aliquem advocaturus. Quod facere illi necessarium est, cum ad haec civilia et domestica venitur et, ut ita dicam, mortalia. In his sic illi opus est alieno consilio quomodo medico, quomodo gubernatori, quomodo advocato et litis ordinatori. Proderit ergo sapiens aliquando sapienti, suadebit enim. Sed in illis quoque magnis ac divinis, ut diximus, communiter honesta tractando et animos cogitationesque miscendo utilis erit.

Praeterea secundum naturam est et amicos complecti et amicorum auctu [*](auctu Haase; actu BA.) ut suo proprioque laetari. Nam nisi hoc fecerimus, ne virtus quidem nobis permanebit, quae exercendo sensu valet, virtus autem

v3.p.262
suadet praesentia bene conlocare, in futurum consulere, deliberare et intendere animum; facilius intendet explicabitque qui aliquem sibi adsumpserit.

Quaeret itaque aut perfectum virum aut proficientem vicinumque perfecto. Proderit autem ille perfectus, si consilium communi prudentia iuverit.