Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Ad gloriam aut famam non est satis unius opinio." Illic idem potest una sententia, quod omnium, quia omnium, si perrogetur, una erit; hic diversa dissimilium iudicia sunt. Difficiles adfectus, dubia omnia invenies, levia, suspecta. Putas tu posse unam omnium esse sententiam ? Non est unius una sententia. Illi placet verum, veritatis una vis, una facies est; apud hos

v3.p.176
falsa sunt, quibus adsentiuntur. Numquam autem falsis constantia est: variantur et dissident. "

Sed laus," inquit, " nihil aliud quam vox est, vox autem bonum non est." Cum dicunt [*](dicunt Lipsius; dicant BA.) claritatem esse laudem bonorum a bonis redditam, [*](redditam later MSS.; reddi iam BA.) non ad vocem referunt, sed ad sententiam. Licet enim vir bonus taceat, sed aliquem iudicet dignum laude esse, laudatus est.

Praeterea aliud est laus, aliud laudatio, haec et vocem exigit. Itaque nemo dicit laudem funebrem, sed laudationem, cuius officium oratione constat. Cum dicimus aliquem laude dignum, non verba illi benigna hominum, sed iudicia promittimus. Ergo laus etiam taciti est bene sentientis ac bonum virum apud se laudantis.

Deinde, ut dixi, ad animum refertur laus, non ad verba, quae conceptam laudem egerunt et in notitiam [*](in notitiam later MSS.; innocentiam BA.) plurium emittunt. Laudat qui laudandum esse iudicat. Cum tragicus ille apud nos ait magnificum esse " laudari a laudato viro," laude digno ait. Et cum aeque antiquus poeta ait " laus alit artis," [*](alit artes Erasmus; alitteris BA.) non laudationem dicit, quae corrumpit artes. Nihil enim aeque et eloquentiam et omne aliud studium auribus deditum vitiavit quam popularis adsensio.

Fama vocem utique desiderat, claritas potest etiam [*](etiam Buecheler; enim BA.) citra vocem contingere contenta iudicio. Plena

v3.p.178
est non tantum inter tacentis, sed etiam inter reclamantis. Quid intersit inter claritatem et gloriam dicam: gloria multorum iudiciis constat, claritas bonorum, " Cuius," inquit, " bonum est claritas, id est laus bono a bonis reddita ?