De Clementia
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Est haec summae magnitudinis servitus non posse fieri minorem; sed cum dis tibi communis ipsa necessitas est. Nam illos quoque caelum alligatos tenet, nec magis illis descendere datum est quam tibi tutum ; fastigio tuo adfixus es.
Nostros motus pauci sentiunt, prodire nobis ac recedere et mutare habitum sine sensu publico licet ; tibi non magis quam soli latere contingit. Multa circa te lux est, omnium in istam conversi oculi sunt. Prodire te putas ? Oriris.
Loqui non potes, nisi ut vocem tuam, quae ubique sunt gentes, excipiant ; irasci non potes, nisi ut omnia tremant, quia [*]( quin Baehrens : quia MSS. ) neminem adfligere, nisi ut, quidquid circa fuerit, quatiatur. Ut fulmina paucorum periculo cadunt, omnium metu, sic animadversiones magnarum potestatum terrent