De Clementia

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Humili loco positis exercere manum, litigare, in rixam procurrere ac morem irae suae gerere liberius est ; leves inter paria ictus sunt ; regi vociferatio quoque verborumque intemperantia non ex maiestate est.

Grave putas eripi loquendi arbitrium regibus, quod humillimi habent. " Ista," inquis, " servitus est, non imperium." Quid ? tu non experiris istud nobis esse, tibi servitutem ? Alia condicio est

p.378
eorum, qui in turba, quam non excedunt, latent, quorum et virtutes, ut appareant, diu luctantur et vitia tenebras habent ; vestra facta dictaque rumor excipit, et ideo nullis magis curandum est, qualem famam habeant, quam qui, qualemcumque meruerint, magnam habituri sunt.

Quam multa tibi non licent, quae nobis beneficio tuo licent ! Possum in qualibet parte urbis solus incedere sine timore, quamvis nullus sequatur comes, nullus sit domi, nullus ad latus gladius ; tibi in tua pace armato vivendum est. Aberrare a fortuna tua non potes ; obsidet te et, quocumque descendis, magno apparatu sequitur.