De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

" Perdidi beneficium." Stulte non nosti detrimenti tui tempora ! Perdidisti, sed cum dares ; nunc palam factum est. Etiam in his, quae videntur in perdito, moderatio plurimum profuit , ut corporum ita animorum molliter vitia tractanda sunt. Saepe, quod explicari pertinacia potuit, violentia[*]( potuit violentia added, potuit commonly, violentia by Haupt. ) trahentis abruptum est. Quid opus est maledictis ? Quid querellis? Quid insectatione ? Quare illum liberas ? Quare dimittis ? Si ingratus est, iam nihil debet.

Quae ratio est exacerbare eum, in quem magna contuleris, ut ex amico dubio fiat non dubius inimicus et patrocinium sibi nostra infamia quaerat, nec desit

vox[*]( desit vox Rossbach : desit O : dicere Madvig, Hosius. ): " Nescio quid est, quod eum, cui tantum debuit, ferre non potuit ; subest aliquid " ? Nemo non superioris dignitatem querendo, etiam si non inquinavit, adspersit ; nec quisquam fingere contentus est levia, cum magnitudine mendacii fidem quaerat.

Quanto illa melior via, qua servatur illi species amicitiae et, si reverti ad sanitatem velit, etiam amicitia ! Vincit malos pertinax bonitas, nec quisquam tam duri infestique adversus diligenda animi est, ut etiam in[*]( in added by Lipsius. ) iniuria bonos non amet, quibus hoc quoque coepit debere, quod impune non solvit. Ad illa itaque cogitationes tuas flecte :

“Non est relata mihi gratia; quid faciam ? Quod di, omnium rerum optimi auctores, qui beneficia ignoranti dare incipiunt, ingratis perseverant.