De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Ut excusem tibi imbecillitatem, imprimis vas fragile est memoria et rerum turbae non sufficit ; necesse est, quantum recipit, emittat et antiquissima recentissimis obruat. Sic factum est, ut minima apud te nutricis esset auctoritas, quia beneficium eius longius aetas sequens posuit ; sic factum est, ut praeceptoris tibi non esset ulla veneratio ; sic evenit, ut circa consularia occupato comitia aut sacerdotiorum candidato quaesturae suffragator excideret. Fortasse vitium, de quo querens, si te diligenter excusseris, in sinu invenies. Inique publico crimini irasceris, stulte tuo ; ut absolvaris, ignosce.
Meliorem illum facies ferendo, utique peiorem exprobrando. Non est, quod frontem eius indures ; sine, si quid est pudoris residui, servet. Saepe dubiam verecundiam vox conviciantis clarior rupit. Nemo id esse, quod iam videtur, timet ; deprenso pudor demitur.
" Perdidi beneficium." Numquid, quae consecravimus
, perdidisse nos dicimus ? Inter consecrata beneficium est, etiam si male respondit, bene conlatum. Non est ille, qualem speravimus ; simus nos, quales fuimus, ei dissimiles. Damnum non tunc factum : apparuit. Ingratus non sine nostro pudore protrahitur, quoniam quidem querella amissi beneficti non[*]( non commonly added. ) bene dati signum est.Quantum possumus, causam eius apud nos agamus : " Fortasse non potuit, fortasse ignoravit, fortasse facturus est." Quaedam nomina bona lentus et sapiens creditor fecit, qui sustinuit ac mora fovit. Idem nobis faciundum est ; nutriamus fidem languidam.