De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

hoc illi satis sit, tibi parum. Nam quemadmodum ille, si enixam et sedulam operam transire pro irrita patitur, cui gratia referatur, indignus est, ita tu ingratus es, nisi ei, qui voluntatem bonam in solutum accipit, eo libentius debes, quia dimittens. Non rapias hoc nec testeris ; occasiones reddendi nihilo minus quaeras. Redde illi, quia repetit, huic, quia remittit ; illi, quia bonus est, huic, quia malus.

Ideoque hanc quaestionem non est quod ad te iudices pertinere, an, quod beneficium quis a sapiente accepit, reddere debeat, si ille desiit esse sapiens et

in malum versus est. Redderes enim et depositum, quod a sapiente accepisses, etiam malo, redderes creditum. Quid est, cur non et beneficium ? Quia mutatus est, ille te mutet ? Quid ?

Si quid a sano accepisses, aegro non redderes, cum plus semper imbecillo amico debeamus ? Et hic aeger est animo ; adiuvetur, feratur. Stultitia morbus est animi.