De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Si tamen quaeris, quid sentiam, et vis signare responsum, hic beneficium recepisse se iudicet, ille se sciat non reddidisse ; hic illum dimittat, ille se teneat ; hic dicat : " Habeo," ille respondeat : " Debeo.
" In omni quaestione propositum sit nobis
bonum publicum ; praecludendae sunt excusationes ingratis, ad quas refugere non possint et sub quibus infitiationem suam tegere. " Omnia feci." Fac etiamnunc. Quid ?tu tam imprudentes iudicas maiores nostros fuisse, ut non intellegerent iniquissimum esse eodem loco haberi eum, qui pecuniam, quam a creditore acceperat, libidini aut aleae adsumpsit, et eum, qui incendio aut latrocinio aut aliquo casu tristiore aliena cum suis perdidit ? Nullam excusationem receperunt, ut homines scirent fidem utique praestandam ; satius enim erat a paucis etiam iustam excusationem non accipi quam ab omnibus aliquam temptari. Omnia fecisti, ut redderes ;