De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Non est beneficium, nisi quod a bona voluntate proficiscitur, nisi illud adcognoscit, qui dedit. Profuit aliquis mihi, dum nescit: nihil illi debeo. Profuit, cum vellet nocere : imitabor ipsum.
Ad primum illum revertamur. Ut gratiam referam, aliquid facere me vis ? Ipse, ut beneficium mihi daret, nihil fecit ! Ut ad alterum transeamus,
vis me huic gratiam referre, ut, quod a nolente accepi, volens reddam ? Nam quid de tertio loquar, qui ab iniuria in beneficium delapsus est ?Ut beneficium tibi debeam, parum est voluisse te dare ; ut non debeam, satis est noluisse. Beneficium enim voluntas nuda non efficit, sed, quod beneficium non esset, si optimae ac plenissimae voluntati fortuna defuisset, id aeque beneficium non est, nisi fortunam voluntas antecessit. Non enim profuisse te mihi oportet, ut ob hoc tibi obliger, sed ex destinato profuisse.
Cleanthes exemplo eiusmodi utitur : " Ad quaerendum," inquit, " et accersendum ex Academia Platonem duos pueros misi. Alter totam porticum perscrutatus est, alia quoque loca, in quibus illum inveniri posse sperabat, percucurrit et domum non minus lassus quam irritus redit ;
alter apud proximum circulatorem resedit et, dum vagus atque erro vernaculis congregatur et ludit, transeuntem Platonem, quem non quaesierat, invenit. Illum, inquit, laudabimus puerum, qui, quantum in se erat, quod iussus est, fecit; hunc feliciter inertem castigabimus."
Voluntas est, quae apud nos ponit officium ; cuius vide quae condicio sit, ut me debito obstringat. Parum est illi velle, nisi profuit ; parum est profuisse,
nisi voluit. Puta enim aliquem donare voluisse nec donasse ; animum quidem eius habeo, sed beneficium non habeo, quod consummat et res et animus.Quemadmodum ei, qui voluit mihi quidem pecuniam credere, sed non dedit, nihil debeo, ita ei, qui voluit mihi beneficium dare, sed non potuit, amicus quidem ero sed non obligatus ; et volam illi aliquid praestare (nam et ille voluit mihi), ceterum, si benigniore usus fortuna praestitero, beneficium dedero, non gratiam rettulero. Ille mihi gratiam referre debebit ; hinc initium fiet, a me numerabitur.
Intellego iam, quid velis quaerere ; non opus est te dicere ; vultus tuus loquitur. " Si quis sua nobis causa profuit, eine," inquis, " debetur aliquid ? Hoc enim saepe te conquerentem audio, quod quaedam homines sibi praestant, aliis imputant." Dicam, mi Liberalis ; sed prius istam quaestiunculam dividam et rem aequam ab iniqua separabo.
Multum enim interest, utrum aliquis beneficium nobis det sua causa an et sua. Ille, qui totus ad se spectat et nobis prodest, quia aliter prodesse sibi non potest, eo mihi loco est, quo, qui pecori suo hibernum et aestivum pabulum prospicit; eo loco est, quo, qui captivos suos, ut commodius veneant, pascit et ut[*]( ut added by Rossbach. ) opimos boves saginat
ac defricat, quo lanista, qui familiam summa cura exercet atque ornat. Multum, ut ait Cleanthes, a beneficio distat negotiatio.Rursus non sum tam iniquus, ut ei nihil debeam, qui, cum mihi utilis esset, fuit et sibi; non enim exigo, ut mihi sine respectu sui consulat, immo etiam opto, ut beneficium mihi datum vel magis danti profuerit, dum modo id, qui dabat duos intuens dederit et inter me seque diviserit.
Licet id ipse ex maiore parte possideat, si modo me in consortium admisit, si duos cogitavit, ingratus sum, non solum iniustus, nisi gaudeo hoc illi profuisse, quod proderat mihi. Summae malignitatis est non vocare beneficium, nisi quod dantem aliquo incommodo adfecit.
Alteri illi, qui beneficium dat sua causa, respondebo : " Usus me quare potius te mihi profuisse dicas quam me tibi ? " " Puta," inquit, " aliter fieri non posse me magistratum, quam si decem captos cives ex magno captivorum numero redemero ; nihil debebis mihi, cum te servitute ac vinculis liberavero ? Atqui mea id causa faciam." Adversus hoc respondeo : " Aliquid istic tua causa facis, aliquid mea :