De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
In illis nihil est nostrae potestatis, eundum est, qua ducimur ; in beneficio tota potestas mea est, ego iudico. Itaque non separo illa nec diduco, sed iniurias et beneficia ad eundem iudicem mitto. Alioqui iubes me eodem tempore et amare et odisse et queri et gratias agere, quod natura non recipit. Potius comparatione facta inter se beneficii et iniuriae videbo, an mihi etiam ultro debeatur.
Quomodo, si quis scriptis nostris alios superne imprimit versus, priores litteras non tollit, sed abscondit, sic beneficium superveniens iniuria apparere non patitur.
Vultus tuus, cui regendum me tradidi, colligit rugas et trahit frontem, quasi longius exeam. Videris mihi dicere : Quo tantum mihi dexter abis ? Huc derige cursum, litus ama. Non possum magis. Itaque, si huic satis factum existimas, illo transeamus, an ei debeatur aliquid, qui nobis invitus profuit. Hoc apertius potui dicere, nisi propositio deberet esse confusior, ut distinctio statim subsecuta ostenderet utrumque quaeri, et an ei deberemus, qui nobis, dum non vult, profuit, et an ei, qui, dum nescit. Nam si quis coactus aliquid boni fecit;
Itaque nec fluminibus gratias agimus, quamvis aut magna navigia patiantur et ad subvehendas copias largo ac perenni alveo currant aut piscosa et amoena pinguibus arvis interfluant ; nec quisquam Nilo beneficium debere se iudicat, non magis quam odium, si immodicus superfluxit tardeque decessit ; nec ventus beneficium dat, licet lenis et secundus adspiret, nec utilis et salubris cibus. Nam qui beneficium mihi daturus est, debet non tantum prodesse, sed velle. Ideo nec mutis animalibus quicquam debetur : et quam multos e periculo velocitas equi rapuit ! nec arboribus : et quam multos aestu laborantes ramorum opacitas texit !
Quid autem interest, utrum mihi, qui nescit, profuerit, an qui scire non potuit, cum utrique velle defuerit ? Quid interest, utrum me iubeas navi aut vehiculo aut lanceae debere beneficium an ei, qui aeque quam ista propositum bene faciendi nullum habuit, sed profuit casu ?
Beneficium aliquis nesciens accipit, nemo a nesciente. Quomodo multos fortuita sanant nec ideo remedia sunt, et in flumen alicui cecidisse frigore magno causa sanitatis fuit, quomodo quorundam flagellis quartana discussa est et metus repentinus animum in aliam curam avertendo suspectas horas fefellit nec ideo quicquam horum, etiam si saluti fuit, salutare est, sic quidam nobis prosunt, dum nolunt, immo quia nolunt ; non tamen ideo illis beneficium debemus, quod perniciosa illorum consilia fortuna deflexit in melius.
An existimas me debere ei quicquam, cuius manus, cum me peteret, percussit hostem meum, qui nocuisset, nisi errasset ? Saepe testis, dum aperte peierat, etiam veris testibus abrogavit fidem et reum velut factione circumventum miserabilem reddidit.
Quosdam ipsa, quae premebat, potentia eripuit, et iudices, quem damnaturi erant causae, damnare gratiae noluerunt. Non tamen hi beneficium reo dederunt, quamvis profuerint, quia, quo missum sit telum, non quo pervenerit, quaeritur, et beneficium ab iniuria distinguit non eventus sed animus.
Adversarius meus, dum contraria dicit et iudicem superbia offendit et in unum testem temere
rem1 demittit, causam meam erexit ; non quaero, an pro me erraverit : contra me voluit.Nempe, ut gratus sim, velle debeo idem facere, quod ille, ut beneficium daret, debuit. Num quid est iniquius homine, qui eum odit, a quo in turba calcatus aut respersus aut, quo nollet, impulsus est ? Atqui quid est aliud, quod illum querellae eximat, cum in re sit iniuria, quam nescisse, quid faceret ?
Eadem res efficit, ne hic beneficium dederit, ne ille iniuriam fecerit ; et amicum et inimicum voluntas facit. Quam multos militiae morbus eripuit ! Quosdam, ne ad ruinam domus suae occurrerent, inimicus vadimonio tenuit ; ne in piratarum manus pervenirent, quidam naufragio consecuti sunt ; nec his tamen beneficium debemus, quia extra sensum officii casus est, nec inimico, cuius nos lis servavit, dum vexat ac detinet.