De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Deinde, ut primum illud concedam dare nos nobis beneficium, quod sequitur, non concedam; nam etiam si damus, non debemus. Quare ? Quia statim recipimus. Accipere beneficium me oportet, deinde debere, deinde referre ; debendi locus non est, quia sine ulla mora recipimus. Dat nemo nisi alteri, debet nemo nisi alteri, reddit nemo nisi alteri. Id intra unum non potest fieri, quod totiens duos exigit.
Beneficium est praestitisse aliquid utiliter; verbum autem " praestitisse " ad alios spectat. Numquid non demens videbitur, qui aliquid sibi vendidisse se dicet ? Quia venditio alienatio est et rei suae iurisque in ea sui ad alium translatio. Atqui, quemadmodum vendere, sic dare aliquid a se dimittere est et id, quod tenueris, habendum alteri tradere. Quod si est, beneficium nemo sibi dedit, quia nemo dat sibi; alioqui duo contraria in uno coeunt, ut sit idem dare et accipere.