De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Etiamnunc multum interest inter dare et accipere ; quidni ? eum ex diverso ista

verba posita sint. Atqui si quis sibi beneficium dat, nihil interest inter dare et accipere. Paulo ante dicebam quaedam ad alios pertinere et sic esse formata, ut tota significatio illorum discedat a nobis : frater sum, alterius, nemo est enim suus frater ; par sum, sed alicui, quis enim par est sibi ? Quod comparatur, sine altero non intellegitur ; quod iungitur, sine altero non est ; sic et, quod datur, sine altero non est, et beneficium sine altero non est.

Idem ipso vocabulo apparet, in quo hoc continetur, " bene fecisse " ; nemo autem sibi bene facit, non magis quam sibi favet, quam suarum partium est. Diutius hoc et pluribus exemplis licet prosequi.