De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Quid ergo ? Non sunt ? Non undique humano generi convicium fit ? Non publica querella est perisse beneficia et paucissimos esse, qui de bene merentibus non invicem pessime mereantur ? Nec est, quod hanc nostram tantum murmurationem putes pro pessimo pravoque numerantium, quidquid citra recti formulam cecidit.

Ecce nescioqui non ex philosophorum domo clamat, ex medio conventu populos gentesque damnatum vox mittitur :

Hoc iam amplius est :

beneficia in scelus versa sunt, et sanguini eorum non parcitur, pro quibus sanguis fundendus est ; gladio ac venenis beneficia sequimur. Ipsi patriae manus adferre et fascibus illam suis premere potentia ac dignitas est ; humili se ac depresso loco putat stare, quisquis non supra rem publicam stetit ; accepti ab illa exercitus in ipsam convertuntur, et imperatoria contio est :