De Beneficiis

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator

Aes alienum habere dicitur et qui aureos debet et qui corium forma publica percussum, quale apud Lacedaemonios fuit, quod usum numeratae pecuniae praestat. Quo genere obligatus es, hoc fidem exsolve.

Quid sint beneficia, an et in hanc sordidam humilemque materiam deduci magnitudo nominis clari debeat, ad vos non pertinet ; in alios quaeritur verum. Vos ad speciem veri componite animum et, dum honestum discitis, quidquid est, in quo nomen honesti iactatur, id colite.

" Quomodo," inquit, " nemo per vos ingratus est, sic rursus omnes ingrati sunt." Nam, ut dicimus, omnes stulti mali sunt ; qui unum autem habet vitium, omnia habet ; omnes autem stulti et mali sunt ; omnes ergo ingrati sunt.