De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Inspiciam tamen et, quantum sit, de quo agitur; dabit mihi consilium promissae rei modus. Si exiguum est, dabo, non quia dignus es, sed quia promisi, nec tamquam munus dabo, sed verba mea redimam et aurem mihi pervellam. Damno castigabo promittentis temeritatem : " Ecce, ut doleat tibi, ut postea consideratius loquaris ! " Quod dicere solemus, linguarium dabo.
Si maius erit, non committam, quemadmodum Maecenas ait, ut sestertio centies obiurgatus sim. Inter se enim utrumque comparabo. Est aliquid in eo, quod promiseris, perseverare ; est rursus multum in eo, ne indigno beneficium des ; hoc tamen quantum est ? Si leve, coniveamus ; si vero magno mihi aut detrimento aut rubori futurum, malo
semel excusare, quare negaverim, quam semper, quare dederim. Totum, inquam, in eo est, quanti promissi mei verba taxentur.Non tantum, quod temere promisi, retinebo, sed, quod non recte dedi, repetam ; demens est, qui fidem praestat errori.
Philippus Macedonum rex habebat militem manu fortem, cuius in multis expeditionibus utilem expertus operam subinde ex praeda aliquid illi virtutis causa donaverat et hominem venalis animae crebris auctoramentis accendebat. Hic naufragus in possessiones cuiusdam Macedonis expulsus est ; quod ut nuntiatum est, accucurrit, spiritum eius recollegit, in villam illum suam transtulit, lectulo suo cessit, adfectum semianimemque recreavit, diebus triginta sua impensa curavit, refecit, viatico instruxit subinde dicentem : " Gratiam tibi referam, videre tantum mihi imperatorem meum contingat."
Narravit Philippo naufragium suum, auxilium tacuit et protinus petit, ut sibi cuiusdam praedia donaret. Ille quidam erat hospes eius, is ipse, a quo receptus erat, a quo sanatus. Multa interim reges in bello praesertim opertis oculis donant. " Non sufficit homo iustus tot armatis cupiditatibus, non potest quisquam eodem tempore et bonum virum et bonum ducem agere. Quomodo tot milia hominum insatiabilia satiabuntur ?
Quid habebunt, si suum quisque habuerit ?" Haec Philippus sibi dixit, cum illum induci in bona, quae petebat, iussit. Expulsus bonis suis ille non ut rusticus iniuriam tacitus tulit contentus, quod non et ipse donatus esset, sed Philippo epistulam strictam ac liberam scripsit ; qua accepta ita exarsit, ut statim Pausaniae mandaret, bona priori domino restitueret, ceterum improbissimo militi, ingratissimo hospiti, avidissimo naufrago stigmata inscriberet ingratum hominem testantia.
Dignus quidem fuit, cui non inscriberentur illae litterae, sed insculperentur, qui hospitem suum nudo et naufrago similem in id, in[*]( in commonly added. ) [*](5) quo iacuerat ipse, litus expulerat. Sed videbimus, quis modus poenae servandus fuerit ; auferendum utique fuit, quod summo scelere invaserat. Quis autem poena eius moveretur ? Id commiserat, propter quod nemo misereri misericors posset.
Dabit tibi Philippus, quia promisit, etiam si non debet, etiam si iniuriam facturus est, etiam si scelus facturus est, etiam si uno facto praeclusurus est naufragis litora ? Non est levitas a cognito et damnato errore discedere, et ingenue fatendum est : " Aliud putavi, deceptus sum." Haec vero superbae stultitiae perseverantia est: " Quod semel dixi,
qualecumque est, fixum ratumque sit."Non est turpe cum re mutare consilium. Age, si Philippus possessorem illum eorum litorum reliquisset, quae naufragio ceperat, non omnibus miseris aqua et igni interdixerat ? " Potius," inquit, " intra fines regni mei tu litteras istas oculis inscribendas durissima fronte circumfer. I, ostende, quam sacra res sit mensa hospitalis ; praebe in facie tua legendum istuc decretum, quo cavetur, ne miseros tecto iuvare capital sit. Magis ista constitutio sic rata erit, quam si illam in aes incidissem."