De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Expecta, ut nisi bene cessura non facias et nisi comperta veritate nil noveris : relicto omni actu vita consistit. Cum veri similia me in hoc
aut in illud impellant, non vera, ei beneficium dabo, quem veri simile erit gratum esse." Multa," inquit, " intervenient, propter quae et malus pro bono surrepat et bonus pro malo displiceat ; fallaces enim sunt rerum species, quibus credidimus." Quis negat ? Sed nihil aliud invenio, per quod cogitationem regam. His veritas mihi vestigiis sequenda est, certiora non habeo ; haec ut quam diligentissime aestimem, operam dabo nec cito illis adsentiar.
Sic enim in proelio potest accidere, ut telum meum in commilitonem manus dirigat aliquo errore decepta et hosti tamquam meo parcam ; sed hoc et raro accidet et non vitio meo, cuius propositum est hostem ferire, civem defendere. Si sciam ingratum esse, non dabo beneficium. At obrepsit, at imposuit : nulla hic culpa tribuentis est, quia tamquam grato dedi.
"Si promiseris," inquit, " te daturum beneficium et postea ingratum esse scieris, dabis an non ? Si facis sciens, peccas, das enim, cui non debes dare ; si negas, et hoc modo peccas : non das ei, cui promisisti. Conscientia vestra hoc loco titubat et illud superbum promissum numquam sapientem facti sui paenitere nec umquam emendare, quod fecerit, nec mutare consilium,"
Non mutat sapiens consilium omnibus
his manentibus, quae erant, cum sumeret ; ideo numquam illum paenitentia subit, quia nihil melius illo tempore fieri potuit, quam quod factum est, nihil melius constitui, quam constitutum est ; ceterum ad omnia cum exceptione venit : "Si nihil inciderit, quod impediat." Ideo omnia illi succedere dicimus et nihil contra opinionem accidere, quia praesumit animo posse aliquid intervenire, quod destinata prohibeat.Imprudentium ista fiducia est fortunam sibi spondere ; sapiens utramque partem eius cogitat ; scit, quantum liceat errori, quam incerta sint humana, quam multa consiliis obstent ; ancipitem rerum ac lubricam sortem suspensus sequitur, consiliis certis incertos eventus expendit. Exceptio autem, sine qua nihil destinat, nihil ingreditur, et hic illum tuetur.
Promisi beneficium, nisi si quid incidisset, quare non deberem dare. Quid enim, si, quod illi pollicitus sum, patria sibi dare iusserit ? Si lex lata erit, ne id quisquam faciat, quod ego me amico meo facturum promiseram ? Promisi tibi in matrimonium filiam ; postea peregrinus apparuisti ; non est mihi cum externo conubium ; eadem res me defendit, quae vetat.
Tunc fidem fallam, tunc inconstantiae crimen audiam, si, cum eadem omnia sint, quae erant promittente me, non praestitero promissum ; alioquin, quidquid mutatur, libertatem facit de integro consulendi
et me fide liberat. Promisi advocationem : postea apparuit per illam causam praeiudicium in patrem meum quaeri; promisi me peregre exiturum : sed iter infestari latrociniis nuntiatur ; in rem praesentem venturus fui : sed aeger filius, sed puerpera uxor tenet.Omnia esse debent eadem, quae fuerunt, eum promitterem, ut promittentis fidem teneas ; quae autem maior fieri mutatio potest, quam si te malum virum et ingratum comperi ? Quod tamquam digno dabam, indigno negabo et nascendi quoque causam habebo deceptus.