De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Tempore quaedam magna fiunt, non summa. Beneficium est donata possessio, cuius fertilitas laxare possit annonam, beneficium est unus
in fame panis ; beneficium est donare regiones, per quas magna flumina et navigabilia decurrant, beneficium est arentibus siti et vix spiritum per siccas fauces ducentibus monstrare fontem. Quis inter se ista comparabit ? Quis expendet ? Difficilis est sententia, quae non rem, sed vim rei quaerit ; eadem licet sint, aliter data non idem pendent.Dedit hic mihi beneficium, sed non libenter, sed dedisse se questus est, sed superbius me, quam solebat, adspexit, sed tam tarde dedit, ut plus praestaturus fuerit, si cito negasset. Horum quomodo iudex inibit aestimationem, cum sermo et dubitatio et vultus meriti gratiam destruant ?
Quid, quod quaedam beneficia vocantur, quia nimis concupiscuntur, quaedam non sunt ex hac vulgari nota sed maiora, etiam si minus apparent ?
Beneficium vocas dedisse potentis populi civitatem, in quattuordecim deduxisse et defendisse capitis reum. Quid utilia suasisse ? Quid retinuisse, ne in scelus rueret ? Quid gladium excussisse morituro ? Quid efficacibus remediis lugentem et, quos desiderabat.
volentem sequi ad vitae consilium reduxisse ? Quid adsedisse aegro et, cum valetudo eius ac salus momentis constaret, excepisse idonea cibo tempora et cadentes venas vino refecisse et medicum adduxisse morienti ?Haec quis aestimabit ? Quis dissimilibus beneficiis iubebit beneficia pensari ? " Donavi tibi domum." Sed ego tuam supra te ruere praedixi. " Dedi tibi patrimonium." Sed ego naufrago tabulam. "Pugnavi pro te et vulnera excepi." At ego vitam tibi silentio dedi. Cum aliter beneficium detur, aliter reddatur, paria facere difficile est.
Dies praeterea beneficio reddendo non dicitur, sicut pecuniae creditae ; itaque potest, qui nondum reddidit, reddere. Dic enim, intra quod tempus deprendatur ingratus.
Maxima beneficia probationem non habent, saepe intra tacitam duorum conscientiam latent ; an hoc inducimus, ut non demus beneficia sine teste ?
Quam deinde poenam ingratis constituimus ? Unam omnibus, cum disparia sint ? Inaequalem et pro cuiusque beneficio maiorem, aut minorem ? Age, intra pecuniam versabitur taxatio. Quid, quod quaedam vitae beneficia sunt et maiora vita ? His quae pronuntiantur
poena ? Minor beneficio ? Iniqua est. Par et capitalis ? Quid inhumanius quam cruentos esse beneficiorum exitus ?"Quaedam," inquit, " privilegia parentibus data sunt ; quomodo horum extra ordinem habita ratio est, sic aliorum quoque beneficorum haberi debet." Parentium condicionem sacravimus, quia expediebat liberos tolli ; sollicitandi ad hunc laborem erant incertam adituri fortunam. Non poterat illis dici, quod beneficia dantibus dicitur : " Cui des, elige ; ipse tecum, si deceptus es, querere ; dignum adiuva." In liberis tollendis nihil iudicio tollentium licet, tota res voti est. Itaque, ut aequiore animo adirent aleam, danda aliqua illis potestas fuit.
Deinde alia condicio parentium est, qui beneficia, quibus dederunt, dant nihilo minus daturique sunt, nec est periculum, ne dedisse ipsos mentiantur. In ceteris quaeri debet, non tantum an receperint, sed an dederint, horum in confesso merita sunt, et, quia utile est iuventuti regi, imposuimus illi quasi domesticos magistratus, sub[*]( sub GMP, Hosius : sed NR : scilicet Préchac. ) quorum custodia contineretur.[*]( et quia contineretur placed by Gertz after potestas fuit § 1 : bracketed by Préchac. )
Deinde omnium parentium unum erat beneficium, itaque aestimari semel potuit ; alia diversa sunt, dissimilia, infinitis inter se intervallis distantia; itaque sub nullam regulam cadere potuerunt, cum aequius esset omnia relinqui quam omnia aequari.
Quaedam magno dantibus constant, quaedam accipientibus magna sunt, sed gratuita tribuentibus. Quaedam amicis data sunt, quaedam ignotis ; plus est, quamvis idem detur, si ei datur, quem nosse a beneficio tuo incipis. Hic auxilia tribuit, ille ornamenta, ille solacia.
Invenies, qui nihil putet esse iucundius, nihil maius quam habere, in quo calamitas adquiescat; invenies rursus, qui dignitati suae, quam securitati consuli malit ; est, qui plus ei debere se iudicet, per quem tutior est, quam ei, per quem honestior. Proinde ista maiora aut minora erunt, prout fuerit iudex aut huc aut illo inclinatus animo.