De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Praeterea creditorem mihi ipse eligo, beneficium saepe ab eo accipio, a quo nolo, et aliquando ignorans obligor. Quid facies ? Ingratum vocabis eum, cui beneficium inscio et, si scisset, non accepturo impositum est ? Non vocabis eum, qui utcumque acceptum
non reddidit ?Aliquis dedit mihi beneficium, sed idem postea fecit iniuriam. Utrum uno munere ad patientiam iniuriarum omnium adstringor, an proinde erit, ac si gratiam rettulerim, quia beneficium suum ipse insequenti iniuria rescidit ? Quomodo deinde aestimabis, utrum plus sit, quod accepit, an quo laesus est ? Dies me deficiet omnes difficultates persequi temptantem.
" Tardiores," inquit, " ad beneficia danda facimus non vindicando data nec infitiatores eorum adficiendo poena." Sed illud quoque tibi e contrario occurrat multo tardiores futuros ad accipienda beneficia, si periculum causae dicundae aditum erunt et innocentiam sollicitiore habituri loco.
Deinde erimus per hoc ipsi quoque ad danda tardiores ; nemo enim libenter dat invitis, sed quicumque ad bene faciendum bonitate invitatus est et ipsa pulchritudine rei, etiam libentius dabit nihil debituris nisi quod volent. Minuitur enim gloria eius officii, cui diligenter cautum est.
Deinde pauciora erunt beneficia, sed veriora ; quid autem mali est inhiberi beneficiorum temeritatem ? Hoc enim ipsum secuti sunt, qui nullam legem huic constituerunt, ut circumspectius donaremus, circumspectius eligeremus eos, in quos merita conferuntur. Etiam atque etiam, cui des, considera :
Aequissima vox est et ius gentium prae se ferens : " Redde, quod debes " ; haec turpissima est in beneficio. " Redde !'" Quid ? Reddet vitam, quam debet ? Dignitatem ?
Securitatem ? Sanitatem ? Reddi maxima quaeque non possunt. " At pro iis," inquit, " aliquid, quod tanti sit." Hoc est, quod dicebam, interituram tantae rei dignitatem, si beneficium mercem facimus. Non est irritandus animus ad avaritiam, ad querellas, ad discordiam ; sua sponte in ista fertur. Quantum possumus, resistamus et quaerenti occasiones amputemus.
Utinam quidem persuadere possemus, ut pecunias creditas tantum a volentibus acciperent ! Utinam nulla stipulatio emptorem venditori obligaret nec pacta commentaque impressis signis custodirentur, fides potius illa servaret et aecum colens animus !
Sed necessaria optimis praetulerunt et cogere fidem quam expectare malunt. Adhibentur ab utraque parte testes. Ille per tabulas plurium nomina interpositis parariis facit ; ille non est interrogatione contentus
, nisi reum manu sua tenuit.O turpem humani generis fraudis ac nequitiae publicae confessionem ! Anulis nostris plus quam animis creditur. In quid isti ornati viri adhibiti sunt ? In quid imprimunt signa ? Nempe ne ille neget accepisse se, quod accepit ! Hos incorruptos viros et vindices veritatis existimas ? At his ipsis non aliter statim pecuniae committentur. Ita non honestius erat a quibusdam fidem falli, quam ab omnibus perfidiam timeri ?
Hoc unum deest avaritiae, ut beneficia sine sponsore non demus ! Generosi animi est et magnifici iuvare, prodesse ; qui dat beneficia, deos imitatur, qui repetit, feneratores. Quid illos, dum vindicamus, in turbam sordidissimam redigimus ?
" Plures," inquit, " ingrati erunt, si nulla adversus ingratum datur actio." Immo pauciores, quia maiore dilectu dabuntur beneficia. Deinde non expedit notum omnibus fieri, quam multi ingrati sint; pudorem enim rei tollet multitudo peccantium, et desinet esse probri loco commune maledictum.