De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Nec facile dixerim, utrum turpius sit infitiari an repetere beneficium ; id enim genus huius crediti
est, ex quo tantum recipiendum sit, quantum ultro refertur. Decoquere vero foedissimum ob hoc ipsum, quia non opus est ad liberandam fidem facultatibus sed animo ; reddit enim beneficium, qui debet. Sed cum sit in ipsis crimen, qui ne confessione quidem grati sunt, in nobis quoque est.Multos experimur ingratos, plures facimus, quia alias graves exprobratores exactoresque sumus, alias leves et quos paulo post muneris sui paeniteat, alias queruli et minima momenta calumniantes. Gratiam omnem corrumpimus non tantum postquam dedimus beneficia, sed dum damus.
Quis nostrum contentus fuit aut leviter rogari aut semel ? Quis non, cum aliquid a se peti suspicatus est, frontem adduxit, vultum avertit, occupationes simulavit, longis sermonibus et de industria non invenientibus exitum occasionem petendi abstulit et variis artibus necessitates properantes elusit ;
in angusto vero comprensus aut distulit, id est timide negavit, aut promisit, sed difficulter, sed subductis superciliis, sed malignis et vix exeuntibus verbis ?
Nemo autem libenter debet, quod non accepit, sed expressit. Gratus adversus eum esse quisquam potest, qui beneficium aut superbe abiecit aut iratus impegit aut fatigatus, ut molestia careret, dedit ? Errat, si quis sperat responsurum sibi, quem dilatione lassavit, expectatione torsit.
Eodem animo
beneficium debetur, quo datur, et ideo non est neclegenter dandum ; sibi enim quisque debet, quod a nesciente accepit ; ne tarde quidem, quia, cum omni in officio magni aestimetur dantis voluntas, qui tarde fecit, diu noluit ; utique non contumeliose ; nam eum ita natura comparatum sit, ut altius iniuriae quam merita descendant et illa cito defluant, has tenax memoria custodiat, quid expectat, qui offendit, dum obligat ? Satis adversus illum gratus est, si quis beneficio eius ignoscit.Non est autem, quod tardiores faciat ad bene merendum turba ingratorum. Nam primum, ut dixi, nos illam augemus ; deinde ne deos quidem immortales ab hac tam effusa nec cessante benignitate[*]( nec cessante benignitate corrected by Lipsius: necessitate O. ) sacrilegi neclegentesque eorum deterrent. Utuntur natura sua et cuncta interque illa ipsos munerum suorum malos interpretes iuvant. Hos sequamur duces, quantum humana imbecillitas patitur ; demus beneficia, non feneremus. Dignus est decipi, qui de recipiendo cogitavit, cum daret. At male cesserit.
Et liberi et coniuges spem fefellerunt, tamen et educamus et ducimus, adeoque adversus experimenta pertinaces sumus, ut bella victi et naufragi maria repetamus. Quanto magis permanere in dandis
beneficiis decet ! Quae si quis non dat, quia non recepit, dedit, ut reciperet, bonamque ingratorum facit causam, quibus turpe est non reddere, si licet.