De Beneficiis
Seneca, Lucius Annaeus
Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor; Basore, John W. (John William), b. 1870, editor, translator
Inter multos ac varios errores temere inconsulteque viventium nihil propemodum indignius,[*]( indignius commonly supplied ; diffusius dixerim quam quod Bourgery ; discerni haec duo dixerim quod Préchac. ) vir optime Liberalis, dixerim, quam quod[*]( quam quod MG2: quod N, Hosius after a lacuna. ) beneficia nec dare scimus nec accipere. Sequitur enim, ut male collocata male debeantur ; de quibus non redditis sero querimur ; ista enim perierunt, cum darentur. Nec mirum est inter plurima maximaque vitia nullum esse frequentius quam ingrati animi.
Id evenire ex causis pluribus video. Prima illa est, quod non eligimus dignos, quibus tribuamus. Sed nomina facturi diligenter in patrimonium et vitam debitoris inquirimus, semina in solum effetum et sterile non spargimus ; beneficia sine ullo dilectu magis proicimus quam damus.