Suasoriae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Non feres Antonium: intolerabilis in malo ingenio felicitas est nihilque † cupientis magis accendit quam prosperae turpitudinis conscientia. difficile est; non feres, inquam, et iterum inritare inimicum in mortem tuam cupies. Quod ad me quidem pertinet, multum a Cicerone absum: tamen non taedet tantum me uitae meae, sed pudet. Ne propter hoc quidem ingenium tuum amas, quod illud Antonius plus odit quam te? remittere ait se tibi ut uiuas, commentus quemadmodum eripiat etiam quod uixeras. crudelior est pactio Antonii quam proscriptio. Ingenium erat in quo nihil iuris haberent triumuiralia arma. commentus est Antonius quemadmodum quod non poterat cum Cicerone proscribere, a Cicerone proscriberetur. Hortarer te, Cicero, ut uitam magni aestimares, si libertas suum haberet in ciuitate locum, si suum in libertate eloquentia, si non ciuili ense ceruicibus luerentur; nunc ut scias nihil esse melius quam mori, uitam tibi Antonius promittit. Pendet nefariae proscriptionis tabula: tot praetorii, tot consulares, tot equestris ordinis uiri periere; nemo relinquitur nisi qui seruire possit. nescio an hoc tempore uiuere uelis, Cicero: nemo est cum quo uelis. Merito,