Suasoriae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Non fraudabo municipem nostrum bono uersu, ex quo hic multo melior SEVERI CORNELII processit: Conticuit Latiae tristis facundia linguae. SEXTILIVS ENA fuit homo ingeniosus magis quam eruditus, inaequalis poeta et plane quibusdam locis [*](pro Arhia 10, 26) talis, quales esse Cicero Cordubenses poetas ait, pingue quiddam sonantis atque peregrinum. is hanc ipsam proscriptionem recitaturus in domo Messalae Coruini Pollionem Asinium aduocauerat, et in principio hunc uersum non sine assensu recitauit: Deflendus Cicero est Latiaeque silentia linguae. Pollio Asinius non aequo animo tulit et ait: “Messala, tu quid tibi liberum sit in domo tua uideris: ego istum auditurus non sum quoi mutus uideor;” atque ita consurrexit. ei interfuisse recitationi Seuerum quoque Cornelium scio, cui non aeque displicuisse hunc uersum quam Pollioni adparet, quod meliorem quidem, sed non dissimilem illi et ipse conposuit. Si hic desiero, scio futurum, ut uos 1llo loco desinatis legere, quo ego a scolasticis recessi; ergo ut librum uelitis usque ad umbilicum reuoluere, adiciam suasoriam proximae similem.