T. LIVI. Vixit tres et sexaginta annos, ut si uis afuisset, ne
p.45
inmatura quidem mors uideri possit. ingenium et operibus et praemiis operum felix; ipse fortunae diu prosperae et in longo tenore felicitatis magnis interim ictus uulneribus, exilio, ruina partium pro quibus steterat, filiae morte exitu tam tristi atque acerbo, omnium aduersorum nihil ut uiro dignum erat tulit praeter mortem, quae uere aestimanti minus indigna uideri potuit, quod a uictore inimico nil crudelius passurus erat quam quod eiusdem fortunae compos uicto fecisset. Si quis tamen uirtutibus uitia pensaret, uir magnus ac memorabilis fuit et in cuius laudes exsequendas Cicerone laudatore opus fuerit. Vt est natura candidissimus omnium magnorum ingeniorum aestimator T. Liuius, plenissimum Ciceroni testimonium reddidit.
CORDI CREMVTI non est operae pretium referre redditam Ciceroni laudationem; nihil enim
b.36
ipso ac Cicerone dignum est, ac ne hoc quidem quod paene maxime tolerabile est: CREMVTI CORDI. Proprias enim simultates deponendas interdum putabat, publicas numquam ui deserendas: ciuis non solum magnitudine uirtutum, sed multitudine quoque conspiciendus. AVFIDI BASSI. Sic M. Cicero decessit, uir natus ad reipublicae salutem, quae diu defensa et administrata in senectute demum e manibus eius elabitur, non ipsius uitio laesa, sed quod nihil in salutem eius aliud illi quam si caruisset Antonio placuit. Vixit sexaginta et tres annos ita, ut semper aut
p.46
peteret alterum aut inuicem peteretur, nullamque rem rarius quam diem illum quo nullius interesset ipsum mori uidit.
POLLIO quoque ASINIVS , qui Verrem Ciceronis reum fortissime morientem tradidit, Ciceronis mortem solus ex omnibus maligne narrat; testimonium tamen quamuis inuitus plenum ei reddidit. Asini Pollionis. “Huius ergo uiri tot tantisque operibus mansuris in omne aeuum praedicare de ingenio atque industria superuacuum est. Natura autem atque fortuna pariter obsecuta est ei, si quidem facies decora ad senectutem prosperaque permansit ualetudo, tum pax diutina cuius instructus erat artibus contigit. namque ad priscam seueritatem iudiciis exactis maxima noxiorum multitudo prouenit, quos obstrictos patrocinio incolumes plerosque habebat. Iam felicissima consulatus ei sors petendi et gerendi magna munera deum consilio industriaque: utinam moderatius secundas res et fortius aduersas ferre potuisset! namque utraeque cum euenerant ei, mutari eas non posse rebatur. inde sunt inuidiae tempestates coortae grauissimae, eo certiorque inimicis adgrediendi fiducia; maiore enim simultates adpetebat animo quam gerebat. Sed quando mortalium nulli uirtus perfecta contigit, qua maior pars uitae atque
b.37
ingenii stetit ea iudicandum de homine est. Atque ego ne miserandi quidem exitus eum fuisse iudicarem, nisi ipse tam miseram mortem putasset.”
Adfirmare uobis possum nihil esse in historiis eius hoc quem retuli loco disertius, ut mihi tunc non laudasse Ciceronem,
p.47
sed certasse cum Cicerone uideatur. nec hoc deterrendi causa dico, ne historias eius legere concupiscatis: concupiscite et poenas Ciceroni dabitis. Nemo tamen ex tot disertissimis uiris melius Ciceronis mortem deplorauit quam Seuerus Cornelius.