Suasoriae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
BASSVS AVFIDIVS et ipse nihil de animo Ciceronis dubitauit, quin fortiter se morti non praebuerit tantum, sed obtulerit. AVFIDI BASSI. Cicero paulum remoto uelo postquam armatos uidit, “ego uero consisto,” ait: “accede ueterane, et si hoc saltim potes recte facere, incide ceruicem.” Trementi deinde dubitantique: “quid si ad me,” inquit, “primum uenissetis?”
CREMVTIVS CORDVS et ipse ait Ciceronem secum cogitasse, utrumne Brutum, an Cassium, an Sex. Pompeium peteret, set omnia illi displicuisse praeter mortem. CREMVTI CORDI. Quibus uisis laetus Antonius, cum peractam proscriptionem suam dixisset esse, quippe non satiatus modo caedendis ciuibus, sed differtus quoque, super rostra exponit. Itaque quo saepissime ingenti circumfusus turba processerat, quae paulo ante coluerat piis contionibus quibus multorum capita seruauerat, tum per artus suos laceratus, aliter ac solitus erat a ciuibus suis conspectus est, praependenti capiti orique eius inspersa sanie, breui ante princeps senatus Romanique nominis titulus, tum pretium interfectoris serui. Praecipue tamen soluit pectora omnium in lacrimas gemitusque uisa ad caput eius deligata manus dextera, diuinae eloquentiae ministra; ceterorumque caedes priuatos luctus excitauerunt, illa una communem.
BRVTTEDI
sed magnitudine rei obrutus est.