Suasoriae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
T. LIVI. Vixit tres et sexaginta annos, ut si uis afuisset, ne
p.45
inmatura quidem mors uideri possit. ingenium et operibus et praemiis operum felix; ipse fortunae diu prosperae et in longo tenore felicitatis magnis interim ictus uulneribus, exilio, ruina partium pro quibus steterat, filiae morte exitu tam tristi atque acerbo, omnium aduersorum nihil ut uiro dignum erat tulit praeter mortem, quae uere aestimanti minus indigna uideri potuit, quod a uictore inimico nil crudelius passurus erat quam quod eiusdem fortunae compos uicto fecisset. Si quis tamen uirtutibus uitia pensaret, uir magnus ac memorabilis fuit et in cuius laudes exsequendas Cicerone laudatore opus fuerit. Vt est natura candidissimus omnium magnorum ingeniorum aestimator T. Liuius, plenissimum Ciceroni testimonium reddidit. CORDI CREMVTI non est operae pretium referre redditam Ciceroni laudationem; nihil enim
b.36
ipso ac Cicerone dignum est, ac ne hoc quidem quod paene maxime tolerabile est: CREMVTI CORDI. Proprias enim simultates deponendas interdum putabat, publicas numquam ui deserendas: ciuis non solum magnitudine uirtutum, sed multitudine quoque conspiciendus. AVFIDI BASSI. Sic M. Cicero decessit, uir natus ad reipublicae salutem, quae diu defensa et administrata in senectute demum e manibus eius elabitur, non ipsius uitio laesa, sed quod nihil in salutem eius aliud illi quam si caruisset Antonio placuit. Vixit sexaginta et tres annos ita, ut semper aut p.46
peteret alterum aut inuicem peteretur, nullamque rem rarius quam diem illum quo nullius interesset ipsum mori uidit.