Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

BRVTTEDI

p.44
NIGRI. “Elapsus interim altera parte uillae Cicero lectica per agros ferebatur; sed ut uidit adpropinquare notum sibi militem Popilium nomine, memor defensum a se laetiore uultu aspexit. at ille uictoribus id ipsum imputaturus occupat facinus caputque decisum nihil in ultimo fine uitae facientis, quod alterutram in partem posset notari, Antonio portat oblitus se paulo ante defensum ab illo.” Et hic uoluit positi in rostris capitis miserabilem faciem describere,

sed magnitudine rei obrutus est.

b.35
BRVTTEDI NIGRI. Vt uero iussu Antonii inter duas manus positum in rostris caput conspectum est, quo totiens auditum erat loco, datae gemitu et fletu maximae uiri inferiae, nec ut solet uitam depositi in rostris corporis contio audiuit, sed ipsa narrauit. Nulla non pars fori aliquo actionis inclutae signata uestigio erat; nemo non aliquod eius in se meritum fatebatur: hoc certe publicum beneficium palam erat, illam miserrimi temporis seruitutem a Catilina dilatam in Antonium. Quoties magni alicuius uiri mors ab historicis narrata est, toties fere consummatio totius uitae et quasi funebris laudatio redditur. hoc semel aut iterum a Thucydide factum, item in paucissimis personis usurpatum a Sallustio, T. Liuius benignius omnibus magnis uiris praestitit: sequentes historici multo id effusius fecerunt. Ciceroni hoc, ut Graeco uerbo utar, e)pita/fion Liuius reddit.