Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Fuga quam periculosa esset cum descripsisset, adiecit quocunque peruenisset seruiendum illi esse: ferendam esse aut Cassii uiolentiam aut Bruti superbiam aut Pompei stultitiam. Quoniam in hanc suasoriam incidimus non alienum puto indicare, quomodo quisque se ex

p.41
historicis aduersus memoriam Ciceronis gesserit. Nam quin Cicero nec tam timidus fuerit ut rogaret Antonium, nec tam stultus ut exorari posse eum speraret, nemo dubitat excepto Asinio Pollione qui infestissimus famae Ciceronis permansit. et is etiam occasionem scolasticis alterius suasoriae dedit; solent enim scolastici declamitare: deliberat Cicero an salutem promittente Antonio orationes suas comburat.

Haec inepte ficta cuilibet uideri potest. Pollio uult illam ueram uideri; ita enim dixit in ea oratione quam pro Lamia edidit. ASINI POLLIONIS. “Itaque numquam per Ciceronem mora fuit, quin eiuraret suas esse quas cupidissime effuderat orationes in Antonium; multiplicesque numero et accuratius scriptas illis contrarias edere ac uel ipse palam pro contione recitare pollicebatur;” adieceratque his alia sordidiora multo, ut

b.33
cuilibet facile liqueret hoc totum adeo falsum esse, ut ne ipse quidem Pollio in historiis suis ponere ausus sit. Huic certe actioni eius pro Lamia qui interfuerunt negant eum haec dixisse — nec enim mentiri sub triumuirorum conscientia sustinebat — sed postea conposuisse.