Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Alteram partem pauci declamauerunt. nemo ausus est Ciceronem ad deprecandum Antonium hortari, bene de Ciceronis animo iudicauerunt. GEMINVS VARIVS declamauit alteram quoque partem et ait: spero me Ciceroni meo persuasurum ut uelit uiuere. quod grandia loquitur et dicit: [*](Cic. in Cat. IV 2, 3)

p.40
“mors nec immatura consulari nec misera sapienti,” non mouet me: ideo tamen non peribit; ego belle mores hominis noui: faciet, rogabit. nam quod ad seruitutem pertinet, non recusabit; iam collum tritum habet; et Pompeius illum et Caesar subiecerunt: ueteranum mancipium uidetis. et complura alia dixit scurrilia ut illi mos erat.

Diuisit sic ut diceret non turpiter rogaturum, non frustra rogaturum. In priore parte illud posuit, non esse turpe ciuem uictorem rogari a uicto.

b.32
hic quam multi rogassent C. Caesarem, hic et Ligarium. deinde ne iniquum quidem esse Ciceronem satisfacere, qui prior illum proscripsisset, qui hostem iudicasset; ab eo semper nasci satisfactionem † ac dacto rogari. deinde non pro uita illum, sed pro republica rogaturum: satis illum sibi uixisse, reipublicae parum. In sequenti parte dixit exorari solere inimicos, ipsum exoratum a Vatinio, Gaio quoque Verri adfuisse. facilius exorari Antonium posse qui, cum tertius esset, reliquis III uiris hanc tam speciosam clementiae occasionem praeriperet. fortasse ei irasci Antonium, quia ne tanti quidem illum putasset quem rogaret.