Suasoriae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Scilicet is superis labor est, ea cura quietos Sollicitat.Aen. A. 4.379 Auditor FVSCI quidam cuius pudori parco, cum hanc suasoriam de Alexandro ante Fuscum diceret, putabat aeque belle poni eundem uersum et dixit:
b.24
Scilicet is superis labor est, ea cura quietos Sollicitat.FVSCVS illi ait: si hoc dixisses audiente Alexandro, scisses apud Vergilium et illum uersum esse:
capulo tenus abdidit ensem.Aen. A. 2.553 Et quia soletis mihi molesti esse de FVSCO, quid fuerit, quare nemo uideretur dixisse cultius, ingeram uobis Fuscinas explicationes. Dicebat autem suasorias libentissime et frequentius Graecas quam Latinas. HYBREAS in hac suasoria dixit: oi(=on e)/sxen h( *babulw\n ma/ntin o)xu/rwma.
ARELLI FVSCI. Pudet me uictoriae uestrae si fugatum creditis Xersem ut reuerti possit. Tot caesa milia, nihil ex tanta acie relictum minanti nisi quod uix fugientem sequi possit; totiens mersa classis; quid Marathona, quid Salamina referam? pudet
p.31
dicere: dubitamus adhuc an uicerimus. Xerses ueniet? nescio quomodo languet circa memoriam iacturae animus et disturbata arma non repetit. prior enim metus futuri pignus est et amissa ne audeat amissurum monent. Vt interdum in gaudio surgit animus et spem ex praesenti metitur, ita aduersis frangitur. Omnis destituit animum dies ubi ignominia spem premit, ubi nullam meminit aciem nisi qua fugerit; errat circa damna sua et quae male expertus est uota deponit. Si uenturus esset non minaretur: saeuis ira ardet ignibus et in pacta non soluitur.