Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Futura nuntiant: plerosque dixere uicturos, at nihil metuentis oppressit dies; aliis dedere finem propinquum; at illi superfuere agentes inutilis animas; felices nascentibus annos spoponderunt, at fortuna in omnem properauit iniuriam. incertae enim sortis uiuimus: unicuique ista pro ingenio finguntur, non ex fide scientiae. Erit aliquis orbe toto locus qui te uictorem non uiderit? Babylon ei cluditur cui patuit Oceanus.

DIVISIO. In hac suasoria nihil aliud tractasse FVSCVM scio quam easdem quas supra retuli quaestiones ad scientiam futuri pertinentis. Illud quod nos delectauit praeterire non possum. Declamitauerat FVSCVS ARELLIVS controuersiam de illa quae postquam ter mortuos pepererat somniasse se dixit, ut in luco pareret. Valde in uos contumeliosus fuero, si totam controuersiam quam ego intellego me dicere ---cum FVSCVS declamaret et a parte aui non agnoscentis puerum tractaret locum contra

p.30
somnia et deorum prouidentiam, et male de magnitudine eorum dixisset mereri eum qui illos circa puerperas mitteret, summis clamoribus illum dixit Vergili uersum: