Suasoriae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

CESTI PII. Vos ego adhuc, di inmortales, inuoco: sic reclusuri estis maria? obstate potius. Ne Priami quidem liberos immolaturus es. Describe nunc tempestatem: omnia ista patimur nec parricidium fecimus. Quod hoc sacrum est uirginis deae templo uirginem occidere? libentius hanc

p.25
sacerdotem habebit quam uictimam. CORNELII HISPANI. Infestae sunt, inquit, tempestates
b.20
et saeuiunt maria neque adhuc parricidium feci. Ista maria si numine suo deus regeret, adulteris clauderentur. MARILLI. Si non datur nobis ad bellum iter, reuertamur ad liberos. ARGENTARII. Iterum in malum familiae nostrae fatale reuoluimur: propter adulteram fratris liberi pereunt. ista mercede nollem eam reuerti.

at Priamus bellum pro adultero filio gerat. DIVISIO. Hanc suasoriam sic diuisit FVSCVS ut diceret, etiamsi aliter nauigare non possent, non esse faciendum, et sic tractauit ut negaret faciendum, quia homicidium esset, quia parricidium, quia plus inpenderetur quam peteretur: peti Helenam, inpendi Iphigeniam; uindicari adulterium, committi parricidium. Deinde dixit, etiamsi non immolasset, nauigaturum; illam enim moram naturae, maris et uentorum, deorum uoluntatem ab hominibus non intellegi. Hoc CESTIVS diligenter diuisit: dixit enim deos rebus humanis non interponere arbitrium suum; ut interponant, uoluntatem eorum ab homine non intellegi; ut intellegatur, non posse fata reuocari. si non sint fata, nesciri futura; si sint, non posse mutari.