Suasoriae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Sed ne uos diutius infatuem, quia dixeram me FVSCI ARELLI explicationes subiecturum, hic suasoriae finem faciam: quarum nimius cultus et fracta conpositio poterit uos offendere, cum ad meam aetatem ueneritis: interim non dubito quin nunc uos ipsa quae offensura sunt uitia delectent.
b.19
Non in aliam condicionem deus fudit aequora quam ne omnis ex uoto
p.24
iret dies; nec ea sors mari tantum est: caelum specta: non sub eadem conditione sidera sunt? alias negatis imbribus exurunt solum, et miseri concremata agricolae lugent semina, et haec interdum anno lex est; alias serena clauduntur et omnis dies caelum nubilo grauat: subsidit solum et creditum sibi terra non retinet; alias incertus sideribus cursus est: et ut uariantur tempora neque soles nimis urguent neque ultra debitum imbres cadunt: quidquid asperatum aestu est, quidquid nimio diffluxit imbre inuicem temperatur altero; siue ita natura disposuit siue, ut ferunt, luna cursu gerit — quae siue plena lucis suae est splendensque pariter adsurgit in cornua imbres prohibet, siue occupata nubilo sordidiorem ostendit orbem suum non ante finit quam lucem reddit — siue ne lunae quidem ista potentia est, sed flatus qui occupauere annum tenent. quidquid horum est, extra iussum dei tutum fuit adultero mare. At non potero uindicare adulteram. prior est salus pudicae; ne quid huius uirginitati timerem persequebar adulterum. uicta Troia uirginibus hostium parcam: nihil adhuc uirgo Priami timet.