Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Maiestatis laesae sit actio. Flamininus praetor inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat

p.450
numquam se uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur laesae maiestatis. Obicio luxuriam, histrioniam, iocos? an in conuiuio nihil aliud nisi occiditis? Vni fortasse osculo donauit homicidium. Caenaturi carnifices manus abluunt. Non inquiro in totum annum, una nocte contentus sum. Facilius est ut qui multa meretrici dederit homicidium neget, quam ut qui homicidium dederit quicquam negarit. Seruum si uerberari uoluisses, extra conuiuium abduxisses. Contactam sanguiue humano mensam, strictas in triclinio secures: quis credit ista concupisse meretricem uel fecisse praetorem? Virgae promuntur et ante mensam deosque crudelitatis uictima trucidatur. Me miserum, imperii Romani terrore lusisti. Legi potius quam scorto cadat. Exsurgite Bruti, Horati, Deci et cetera imperii decora: uestris fascibus, securibus uestris iam puellae iocantur obscenae. In eo quod sub praetexto publicae maiestatis agitur, quidquid peccatur, maiestatis
b.435
actione uindicandum est. Percussurus lictor ad praetorem respicit, praetor ad meretricem. Pars altera. Si legatus falsa mandata affert, sic audiuntur, tamquam illa populus Romanus dederit; imperator foedus percussit, uidetur populus percussisse Romanus et foedere continetur: nunc nec uiribus quicquam populi detractum est nec opinioni. At ex te ceteros aestimant. Et ante hunc alii fuerunt pro quibus aestimari possent. nemo adscribit urbibus uitia singulorum. Obiciunt quod dampnatus perierit meretrici et postulant praetorem perire dampnato. Libido omnis intra meretricem est,
p.451
crudelitas intra carcerem. Multa populus Romanus in suis imperatoribus tulit: in Manlio inpotentiam a quo et filius et uictor occisus est, in Sylla crudelitatem, in Lucullo luxuriam, in multis auaritiam. Non putaui ad rem pertinere ubi aut quando periret qui perire deberet. Occisus est quis? damnatus; ubi ? in praetorio; quo tempore ? est enim tempus quo noxius perire non debeat? Extra. Quaedam controuersiae sunt in quibus factum defendi potest, excusari non potest. Non speramus ut Flamininum iudex probet, sed ut dimittat; itaque sic agere debemus tamquam pro facto non emendato, sed non scelerato. TITVS LIVIVS de oratoribus qui uerba antiqua et sordida consectantur et obscuritatem oratoris seueritatem putant: tamen in his etiamsi minus est insaniae, minus spei est. illi qui tument, qui abundantia laborant, plus habent
b.436
furoris, sed plus et corporis; semper ad sanitatem procliuius est quod potest detractione curari; illi succurri non potest qui simul et insanit et deficit. MVRREDIVS dixit tetracolon: seruiebat forum cubiculo, praetor meretrici, carcer conuiuio, dies nocti. Nouissima pars sine sensu dicta est, ut expleretur sensus; quem enim sensum habet: “seruiebat dies nocti?” Hanc ideo sententiam retuli, quia et in tricolis et in omnibus huius generis sententiis curamus ut numerus constet, non curamus ut sensus. Omnia autem genera corruptarum sententiarum de industria pono, quia facilius et quid imitandum et quid uitandum sit docemur exemplo.