Excerpta Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque interficiat, sine fraude sit. Ingrati sit actio. Miltiades peculatus dampnatus in carcere alligatus decessit. Cimon filius eius, ut eum sepeliret, uicarium se pro patris corpore dedit. Callias diues sordide natus redemit eum a republica et pecuniam soluit eique filiam conlocauit. ille deprehensam in adulterio deprecante patre occidit uxorem. ingrati reus est. Adulterium mihi carcer est. Ferrum mihi a lege traditum ad uindictam pudicitiae proiciam? perdidisti pecuniam,
b.433
Callia, si soluisti tales manus. Non potest generosus animus contumeliam pati. Hoc interest inter fortunam parentis et filii, quod illius calamitatuni exitus fuit carcer, mearum initium. Vnus Miltiadis census inuentus est Cimon filius. Redemptus Cimon redemptoris felicitas est. Reddam p.448
beneficium, cum tam honestum desideraueris quam dedisti. Ego adulteros dimittam? quid aliud facerem, si adhuc alligatas haberem manus? Quid? tu poenam putas pro Miltiade alligari? Magnum uterque beneficium dum damus, recepimus: ego quod Miltiadem redemi, tu quod Cimonem. Turpissimum duxi ab eodem dimitti et adulteros et Cimonem. Ego sum qui referre gratiam ne mortuis quidem desino: ita mihi ueros nabere liberos contingat; quod quantum sit, Miltiades expertus est. Dignus erat Callias talem genuisse qualem redemit. Dic nunc: “ego te carceri exemi,” dum respondeam: “cego me carceri tradidi.” Numquam fiet ut melius actum putem, quod a Callia redemptus sum, quam quod pro Miltiade alligatus. Ego me a te redemptum putabam: emisti me filiae tuae. Calliae filiani duxi: hanc tibi pater, dum ingratus esse nolo, iniuriam feci. Non possum ob id dampnari quod lege feci. Beneficium est quod totum eius causa praestatur in quem confertur. ubi aliquis ex eo quid sperat aut praeparat, non beneficium sed consilium est. Summo te dedecore liberaui; inuitus beneficium accepisti. redemisti me et tu non rogantem. Hic Virginios et quicumque uitiatas filias uel clauserunt uel occiderunt. Pars altera. Duo beneficia dedi: et redemi et egenti filiam collocaui. Obicio tibi quod uxorem passus es adulte|ram fieri, quod non custodisti, quod moratus es dum superueniret pater spectator suae calamitatis. Ego non exspectaueram dum rogarer. Moleste ferebas socerum tuum dici Calliam. Mores puellae non tantum passus es in uitia labi, sed ipse inpulisti; nactus occasionem non omisisti. p.449
Extra. Color et Gallioni et Latroni et MONTANO placuit, ut nihil in Calliam diceretur contumeliose, in redemptorem, in socerum, in infelicem. Multa oratores, historici, poetae Romani a Graecis dicta non subripuerunt, sed prouocauerunt. Thvucydidis sententia est: deinai\ ga\r ai( eu)praci/ai sugkru/yai kai\ suskia/sai ta\ e(ka/stwn a(marth/mata. Sallusti: res secundae mire sunt uitiis obtentui. Cum sit praecipua in Thucydide uirtus breuitas, hac eum Sallustius uicit, et in suis illum castris cecidit. nam in sententia Graeca tam breui habes quae saluo sensu detrahas: deme uel sugkru/yai, uel suskia/sai, uel e(ka/stwn, constabit sensus, etiamsi non aeque comptus, aeque tamen integer. at ex Sallustii sententia nihil demi sine detrimento sensus potest. T. autem Liuius tam iniquus Sallustio fuit, ut hanc ipsam sententiam et tamquam translatam et tamquam corruptam dum transfertur obiceret Sallustio: nec amore Thucydidis facit, ut illum praeferat, sed laudat quem non timet b.434
et facilius putat posse a se Sallustium uinci, si ante a Thucydide uincatur.