Excerpta Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Homicida insepultus abiciatur. Quidam se occidit; petitur ut insepultus abiciatur. contradicitur. Adferre sibi coactus est manus assiduis malis. Summam infelicitatum suarum in hoc remouit, quod existimabat licere misero mori. Infelicissime adolescens, cum te prohiberi etiam sepultura uideo, mirari desino quod peristi. Tales inimicos habes, ut etiam mortuum persequantur. Facilius miserum quam sceleratum fortuna uincit. Sumpsisti hoc ferrum, Cato, et quam inuidiosum, quod Catonem occideris? Curti, perdideras sepulturam, nisi in morte reperisses. Quid est in uita miserius quam mori uelle ? quid in morte quam non posse sepeliri ? Quis miretur eum mori uoluisse, quem fugientem quoque fortuna persequitur? Omnibus natura sepulturam dedit: naufragos idem fluctus qui expulit sepelit; suffixorum corpora crucibus in sepulturam suam defluunt; eos qui uiui uruntur, poena funerat. Irascere interfectori, sed miserere interfecti. Homicida, inquid, est, quia se occidit. Huic irasceris? pro quo irasceris? Non aliud Scaeuolae Mucio cognomen dedit et capto contra Porsennam regem libertatem reliquid, quam uilitas sui. non aliud Codrum illud ceteris imperatoribus exemplum dedit quam quod positis imperatoris insignibus ad mortem cucurrit,