Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Duorum iuuenum pater uni uxorem dedit, quo peregre profecto infamari coepit socer in nurum. maritus reuersus abduxit ancillam uxoris et torsit. illa in tormentis periit. maritus incerto quid quaesierit, se suspendit. imperat alteri filio pater ut eandem ducat; nolentem abdicat. Duc, inquid, fratris uxorem. si hoc fieri potest, adulterum frater inuenit. Haec est mihi causa abdicationis quae fratri mortis fuit. Duc, inquit, fratris uxorem. temtari me, si qua est fides, credidi. Mulier, si nubere lugenti potes, facis ut de te omnia credantur. Cogor eam ducere, quae mihi abdicationis est causa, populo rumoris, uiro mortis. Legi iam uxorem quae, si peregrinatio inciderit, mecum peregrinari uelit, quae, si uiro aliquid acciderit, nubere alii nolit. Qui me abdicari audiunt, putant fratrem de me aliquid suspicatum. Pars altera. Obiecisti mihi ultimum nefas et quod qui tantum suspicatus est, noluit uiuere. Inpulsu tuo frater torsit ancillam et quia nihil repperit, falsas suspiciones morte expiauit.

b.426