Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Duorum iuuenum pater uni uxorem dedit, quo peregre profecto infamari coepit socer in nurum. maritus reuersus abduxit ancillam uxoris et torsit. illa in tormentis periit. maritus incerto quid quaesierit, se suspendit. imperat alteri filio pater ut eandem ducat; nolentem abdicat. Duc, inquid, fratris uxorem. si hoc fieri potest, adulterum frater inuenit. Haec est mihi causa abdicationis quae fratri mortis fuit. Duc, inquit, fratris uxorem. temtari me, si qua est fides, credidi. Mulier, si nubere lugenti potes, facis ut de te omnia credantur. Cogor eam ducere, quae mihi abdicationis est causa, populo rumoris, uiro mortis. Legi iam uxorem quae, si peregrinatio inciderit, mecum peregrinari uelit, quae, si uiro aliquid acciderit, nubere alii nolit. Qui me abdicari audiunt, putant fratrem de me aliquid suspicatum. Pars altera. Obiecisti mihi ultimum nefas et quod qui tantum suspicatus est, noluit uiuere. Inpulsu tuo frater torsit ancillam et quia nihil repperit, falsas suspiciones morte expiauit.

b.426

p.384

Homicida insepultus abiciatur. Quidam se occidit; petitur ut insepultus abiciatur. contradicitur. Adferre sibi coactus est manus assiduis malis. Summam infelicitatum suarum in hoc remouit, quod existimabat licere misero mori. Infelicissime adolescens, cum te prohiberi etiam sepultura uideo, mirari desino quod peristi. Tales inimicos habes, ut etiam mortuum persequantur. Facilius miserum quam sceleratum fortuna uincit. Sumpsisti hoc ferrum, Cato, et quam inuidiosum, quod Catonem occideris? Curti, perdideras sepulturam, nisi in morte reperisses. Quid est in uita miserius quam mori uelle ? quid in morte quam non posse sepeliri ? Quis miretur eum mori uoluisse, quem fugientem quoque fortuna persequitur? Omnibus natura sepulturam dedit: naufragos idem fluctus qui expulit sepelit; suffixorum corpora crucibus in sepulturam suam defluunt; eos qui uiui uruntur, poena funerat. Irascere interfectori, sed miserere interfecti. Homicida, inquid, est, quia se occidit. Huic irasceris? pro quo irasceris? Non aliud Scaeuolae Mucio cognomen dedit et capto contra Porsennam regem libertatem reliquid, quam uilitas sui. non aliud Codrum illud ceteris imperatoribus exemplum dedit quam quod positis imperatoris insignibus ad mortem cucurrit,

b.427
nec ullo maior dux fuit quam quod se ducem non esse mentitus est. Non postulo ut
p.385
gloriosum mori, sed ut tutum sit. Non magis crudeles sunt qui uolentes uiuere occidunt, quam qui uolentes mori non sinunt. Curtius deiciendo se in praecipitem locum fatum sepulturae miscuit; celebretur Cato: huic miserrimo, quod aliquid non ignaue de spiritu suo statuit, tantum inpune sit. Etiam uulnera infelicis in crimen scrutantur. Aestimate an uiuere licuerit, cui ne mori quidem licuit. Pars altera. Facinus indignum si inueniuntur manus, quae sepeliant eum quem occiderunt suae. Sumsit gladium, uideo ardentes oculos — in quem, nescio; quod solum scio, scelus cogitat. Nescio cuius sibi criminis conscius confugit ad mortem, cuius inter scelera etiam hoc est, quod dampnari non potest. Contra hos inuentum est, ut aliquid post mortem timerent, qui non timent mortem. Nihil non ausurus fuit qui se potuit occidere.

Abdicauit quidam filium; ille tacuit. fortiter fecit; petiit praemio ad patrem reditum; pater contradixit. postea pater fortiter fecit; petit ad se filii reditum; filius contradicit. Ego fortior sum: post tuam pugnam pugnauimus, post meam uicimus. Reuertere, dignam te domum feci. Isti oculi mei sunt, istae manus meae sunt, ista contumacia mea

b.428
est. Si mereor praemium, mihi date, si non mereor, isti suum reddite. “Ego, inquid, eadem lege praemium non accepi.” Hoc est unde abdicatus es, quod putas nihil inter te et
p.386
patrem interesse. Post tam similia opera, si tantum commilito esses, patrem me adoptare debueras. Ammoneo te, iuuenis: hoc praemium qui recusauerat petit. “Timeo ne me iterum abdices.” Commissurum me putas ut iterum rogem? Bello grauiore pugnaui, quo necesse fuit etiam senibus militare, quo fortes esse non potuerunt etiam qui priore bello fuerant. Ille annos suos exercuit, ego uici meos. Tu fregisti bellum, ego sustuli. Quanta exhortatio iuuenum fui senex fortis! Vtrique nostrum praemium reddite. Militaui senex, militaui exanguis, militaui qui iam uicarium dederam. Vterque nostrum cum rogatur fastidit, cum relinquitur rogat. Quid nos suspicari cogis, quod non uis in paternam domum uenire nisi tuo praemio? Turpe erat uirum fortem nisi a patre coacto non recipi. Pars altera. Quid me captiuum ex libero cupis? quid ignominiae subicis uirum fortem? quid efficis ut possit abdicari? “Meus, inquid, es filius.” Quid opus est praemio, si tuus sum?
b.429

Vitiata uitiatoris aut mortem aut indotatas nuptias petat. Diues pauperem de nuptiis filiae interpellauit tertio; ter pauper negauit; profectus cum filia naufragio expulsus est in diuitis fundum; appellauit illum diues de nuptiis filiae; pauper tacuit et fleuit. diues nuptias fecit. redierunt in urbem. uult pauper educere puellam ad magistratum. diues contradicit.

p.387
Educatur ad magistratum puella. quid times? certe uxor est tua. Queri nec de morte poteris, si hanc puella maluerit. Nemo umquam raptor serius periit. Vt litus agnoui, naufragus in altum nataui. Quid times, si exorasti? Accessit ad me primum; “filiam tuam ducere uolo, inquid, uxorem.” Non fleui; tunc enim licuit negare. Nuptias filiae tamquam naufragium meum fleui. Naufragus plus de litore queror. Inter naufragium quidem et nuptias ne una quidem nox interfuit. Differ nuptias dum flere socer desinat. Putat me iam filiam commisisse sibi, cum hic se necdum committat uxori. Lacrimis inter uerba manantibus uenio: talis et filiae nuptiis fui. Si rapta est, cur optionem recusas? si uxor est, cur times? Loquor ubi primum licet. Procul a conspectu reliqueram patriam, nondum tamen possessionem diuitis praeterieram. subito fluctibus inhorruit mare ac discordes in pernitiem nostram flauere uenti; demissa nox caelo est et tantum fulminibus dies redditur; inter caelum terramque dubii pependimus. adhuc tamen bene, iudices,
b.430
nauigamus; naufragium maius restat in litore. Erat in summis montium, iugis ardua diuitis specula: illic iste naufragiorum reliquias conputabat, illic uectigal infelix et quantum sibi iratum redderet mare. Interrogor de nuptiis filiae, cum adhuc pulsaret aures meas fluctus; feci quod debui: et captus et naufragus inimico stuprum lacrimis negaui. Delicatus diues, qui amare etiam inter naufragia potest. Matrimonii celebritatem remoti angulo ruris abscondis; ibi facis nuptias quo nemo nisi naufragus uenit. Lacrima semper indicium est inoptatae rei; lacrimae pignora sunt nolentium et repugnantis animi
p.388
uultus index. nemo umquam quod cupiit deflet. Lacrimae coacti doloris intra praecordia et intolerabilis silentii eruptio. Sic ille qui super cinerem deflet patrimonium, odit incendium; sic qui naufragium deflet, maria detestatur. fletus humanarum necessitatum uerecunda execratio est. Tuae nunc sunt partes, puella; discedo et quod prius etiam feci, taceo. si nupta es, habes quod optes, si uitiata, quod imperes. Pars altera. Naufragum duo sacratissima inter homines acceperunt, hospitium et adfinitas: alterum praestiti, alterum etiam rogaui. Oblatas conciliante fortuna nuptias, quod erat amantis, saepius rogaui, quod festinantis, non distuli. Quid hic raptoris est, nisi quod indotatam duxi? Errat socer qui putat mihi cariorem futuram puellam, si me potuerit occidere. Quid enim superest? preces meae quas totiens adhibui an istius lacrimae quas moui? Nihil mihi inimicus obicere praeter matrimonium potest. Magnus est amor qui ex misericordia uenit. Fundebamus lacrimas ex paenitentia discidii prioris nec plura aut me proloqui aut istum respondere passae sunt mentes gaudiis occupatae.
b.431
Nulla integritas tantum sibi etiam explorata confidit, ut causam uelit dicere. Si interrogaueris filiam, partem legis inputaturus es; si non interrogaueris, legem. Si genero uitam daturus esset, etiam innocentiam reliquisset. Quaeritis, quid dum fleret fecerit? non negauit; et solebat negare, si nollet. Mortem optaturus est; non enim potest eas partes legis desiderare quas habet.