Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Pater et filius imperium petebant; praelatus est filius. commisso bello captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus occurrit pater, dixit sero se aurum ad redemptionem tulisse, filium crucifixum esse. illi peruenerunt, quibus imperator ex cruce dixit: cauete proditorem. reus fit pater proditionis. Imperator supplicium tulit, proditor pretium. Tristiorem istum uidimus, cum filius imperator renuntiatus est, quam cum captus. Quemadmodum redisti tutus, senex, solus, cum auro, cum etiam imperatores capiantur? Plus accepit auri, quam quod posset abscondi. nolite mirari: et imperatorem et filium uendiderat. “Cauete proditorem.” iam comitiis cauimus. Abstulissent tibi aurum hostes, nisi dedissent. “Cauete proditorem.” indicium fuit morientis breue, filii uerecundum. Cur dimissus es? si nihil aliud, et ducem genuisti et dux esse uoluisti. Candidatus processit contra patrem: iam tunc nobis uerecunde indicauit. filius tuus tibi credere rempublicam noluit. Legati nostri aurum ferebant, pater auferebat. Non immobilis deriguisti, non illic quasi et ipso affixus haesisti. quid tam cito recedis? adhuc et uiuit et loquitur. Voce proditionem indicauit, silentio proditorem. Optimus imperator curare rempublicam ne in cruce quidem desiit. Tibi non dixit: caue proditionem. Nec imperator potuit tacere proditionem, nec loqui filius proditorem. Expecta dum mittantur legati. dicis: affectus non

p.378
sustinet moram. ergo si redimere non potes
b.420
uiuum, saltim mortuum redime. numquam tam durus hostis fuit, ut paternis lacrimis non flecteretur. “Cauete proditionem;” id est, ne quis insciis custodibus exeat, ne quis ignorante republica ad hostem perueniat, ne quis ex hostium castris grauis auro reuertatur. Indicio nihil deest: de proditione uobis dicit imperator, de proditore legati. Sublata quaestio est. quaeritis quem dixit? uidete cui nihil dixerit. Pars altera. In comitiis filio meo cessi. Decretum non expectaui, sed amens et attonitus protinus cucurri. ad summam, festinaui nec occurri. Sciebam hostes patrum lacrimis saepe flecti. Extra. Latro non curauit dicere nullam factam esse proditionem, set se proditorem non esse. Suspectus est, inquid, iudici qui plus quam se defendit. CESTIVS posita suasoria: “deliberat Alexander an Oceanum nauiget, cum exaudita uox esset: quousque, inuicte?” describenti discipulo late Alexandri uictorias gentesque perdomitas addentique: “quousque post ista?” exclamauit: “et tu quousque?”

Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. iuuenis raptorem se negauit. conuictus est. illa mortem petit. raptor contradicit. Optare tibi non amplius quam semel licuit. Proponite supplicii faciem, carnificem, securim: hoc

p.379
semel licere
b.421
nimium est. In hac perturbatione deductus sum, ut ignorarem quid fecissem. Grauius punior, cum me peccasse pudet, quam cum peccaui. Optauit nuptias; nec adhuc sciebat, quam uerecundum maritum esset habitura. Raptorem dimisisti, uirum occides? Minus est ergo quod uitiauit quam quod negauit? Ergo nos iniuriam periculosius negauimus quam fecimus? Quadam nocte — quid dicam? non negare iam non pudet. nox, uinum, error — quid irasceris, puella ? iam non negat. Iudex de reo tabellam reuocare quam tulit, non potest; quaesitor non mutat pronuntiationem. Nihil tam ciuile, tam utile, quam breuem potestatem esse quae magna est. Si mortem optaueris hodie, facies quod numquam factum est: utrumque optaueris. Pars altera. Id egit priore iudicio, ne quam omnino poenam stupri penderet; hoc id agit, ut ipse optet. Vtinam non illum liberaret metu quod iudicis sui clementiam nouit. Est quaedam proxima innocentiae uerecundia, praebere se legibus. Lex non adicit quotiens optet, sed ex quibus: aut hoc, inquid, aut illud; non adicit: ne amplius quam semel.
b.422

p.380

Magistratus de confessa sumat supplicium. Amisso quaedam uiro cum duobus liberis, suspendit se. incidit ei laqueum tertius filius. illa, cum sacrilegio facto sacrilegus quaereretur, dixit magistratui se fecisse sacrilegium. uult magistratus tamquam de confessa supplicium sumere; filius contradicit. Facio, iudices, in foro quod domi feci: matrem mori prohibeo. Quomodo, inquid, fecisti? quo loco quae sustuleras condidisti? haerebat nec quicquam sacrilegi nisi poenam nouerat. Amissis duobus liberis sacrilega sibi uidebatur quod uiuebat. Non adfuturus ueni, sed seruaturus. Alii pro reis rogant, ego rogabo ream. Nullum habet accusator nisi in subselliis meis testem. Non est confessio nisi cum accusator eruit, negat rea, tortor expressit. Fertur quaedam uiso contra spem filio expirasse. si ad mortem agit matres magnum gaudium, quid magnus dolor? Mater, habes non mediocre solatium: uides aliquid et deos perdere. Magis deos miseri quam

p.381
beati colunt. Non fecit sacrilegium mulier, non fecit anus, non fecit orbata, non fecit quae custoditur, non fecit quae confitetar. Irata, inquid, dis sacrilegium
b.423
potuit committere. Frangitur calamitosis animus et ipsa se infelicitas dampnat et hoc condicio humana uel pessimum habet, quod fortuna quos miseros fecit etiam superstitiosos facit. Diligentius dii coluntur irati. Quis ergo fecit? Vnde scire possum qui matrem custodii? Ago causam legum, ne carnificem quem sacrilegis minantur, calamitosis adhibeant. Deos ita coluit ut quae tam pro multis timeret. Pars altera. Confessio conscientiae uox est. Confessio coacti et quae fecit agnoscentis uerbum est. Omnium uox erat: “sacrilegium latere non poterit; quisquis est, non ipse bonum exitum faciet, non quisquam suorum; et si nemo fuerit accusator, ipse narrabit.” Concita processit, uelut diis ipsis persequentibus; “feci,” inquit. Supplicium de ea uel nunc exigamus homines, de qua dii olim exigere coeperunt. Violatorum numinum maiestate conpulsa est, ut mori et uellet et deberet et non posset. Incisus est ei laqueus. Ita putabas te, sacrilega, secreto mori posse? Omnia fecit ut taceret, quae ne confiteretur etiam mori uoluit. Si crimen quaeritis, factum est sacrilegium, si sacrilegum, fatetur. Facti quaeritis causam? si priusquam amitteret liberos, auara; si postquam amisit, irata.
b.424

p.382

Sacrilego manus praecidantur. Elii ab Atheniensibus Fidian acceperunt, ut his Iouem Olympium faceret, pacto interposito, ut aut Fidian aut centum talenta redderent. perfecto Ioue Elii Fidian aurum rapuisse dixerunt et manus tamquam sacrilego praeciderunt, truncatum Atheniensibus reddunt. petunt Athenienses centum talenta. contradicunt. Iam Fidian commodare non possum. Tunc demum illa maiestas exprimi potest, cum animus opera prospexit, manus duxit. Ante sibi quam operi Iouem fecit. Sacrilegi uos estis qui praecidistis consecratas manus. Primum sanguinem deus sui uidit artificis. Testor Iouem, proprium iam Fidiae deum. Ars alios in miseria sustinet, te miserrimum fecit. Paciscendum Fidian manus fecerant. Sine eo Fidian nos recepturos putatis, sine quo uos accepturi non fuistis ? Commodauimus qui facere posset deos, recepimus qui ne adorare quidem possit. Non pudet uos Iouem debere sacrilego? Superest homo, sed artifex periit. Poenam nobis Fidiae, non Fidian redditis. Manus quae solebant deos facere, nunc ne homines quidem rogare possunt. Talem fecit Iouem, ut hoc eius opus Elii esse ultimum uellent. Manus commodauimus, manus reposcimus. Elius est testis, Elius accusator, Elius iudex, Atheniensis tantum reus. Inuoco deos, et illos quos fecit Fidias et illos quos facere potuit. Recepimus Fidian: confiteor, si possumus commodare.

b.425
Pars altera. Habuimus aurum olim sacrum,
p.383
habuimus ebur; sacrae materiae artificem quaesiuimus. disposueramus quidem ut aliis quoque templis simulacra Fidias faceret, sed non erat tam necesse ornare deos quam uindicare.