Excerpta Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Pater et filius imperium petebant; praelatus est filius. commisso bello captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus occurrit pater, dixit sero se aurum ad redemptionem tulisse, filium crucifixum esse. illi peruenerunt, quibus imperator ex cruce dixit: cauete proditorem. reus fit pater proditionis. Imperator supplicium tulit, proditor pretium. Tristiorem istum uidimus, cum filius imperator renuntiatus est, quam cum captus. Quemadmodum redisti tutus, senex, solus, cum auro, cum etiam imperatores capiantur? Plus accepit auri, quam quod posset abscondi. nolite mirari: et imperatorem et filium uendiderat. “Cauete proditorem.” iam comitiis cauimus. Abstulissent tibi aurum hostes, nisi dedissent. “Cauete proditorem.” indicium fuit morientis breue, filii uerecundum. Cur dimissus es? si nihil aliud, et ducem genuisti et dux esse uoluisti. Candidatus processit contra patrem: iam tunc nobis uerecunde indicauit. filius tuus tibi credere rempublicam noluit. Legati nostri aurum ferebant, pater auferebat. Non immobilis deriguisti, non illic quasi et ipso affixus haesisti. quid tam cito recedis? adhuc et uiuit et loquitur. Voce proditionem indicauit, silentio proditorem. Optimus imperator curare rempublicam ne in cruce quidem desiit. Tibi non dixit: caue proditionem. Nec imperator potuit tacere proditionem, nec loqui filius proditorem. Expecta dum mittantur legati. dicis: affectus non