Excerpta Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. iuuenis raptorem se negauit. conuictus est. illa mortem petit. raptor contradicit. Optare tibi non amplius quam semel licuit. Proponite supplicii faciem, carnificem, securim: hoc
p.379
semel licere b.421
nimium est. In hac perturbatione deductus sum, ut ignorarem quid fecissem. Grauius punior, cum me peccasse pudet, quam cum peccaui. Optauit nuptias; nec adhuc sciebat, quam uerecundum maritum esset habitura. Raptorem dimisisti, uirum occides? Minus est ergo quod uitiauit quam quod negauit? Ergo nos iniuriam periculosius negauimus quam fecimus? Quadam nocte — quid dicam? non negare iam non pudet. nox, uinum, error — quid irasceris, puella ? iam non negat. Iudex de reo tabellam reuocare quam tulit, non potest; quaesitor non mutat pronuntiationem. Nihil tam ciuile, tam utile, quam breuem potestatem esse quae magna est. Si mortem optaueris hodie, facies quod numquam factum est: utrumque optaueris. Pars altera. Id egit priore iudicio, ne quam omnino poenam stupri penderet; hoc id agit, ut ipse optet. Vtinam non illum liberaret metu quod iudicis sui clementiam nouit. Est quaedam proxima innocentiae uerecundia, praebere se legibus. Lex non adicit quotiens optet, sed ex quibus: aut hoc, inquid, aut illud; non adicit: ne amplius quam semel. b.422