Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Nocte in bello portas aperire ne liceat. Imperator in bello summam habeat potestatem. Trecenti ab hoste captiui ad portas nocte uenerunt, imperator non aperuit; ante portas occisi sunt. imperator post uictoriam reus est laesae reipublicae. Non putaui meos. nouerant legem. Cur, inquid, trecenti perierunt? immo cur, ne perirent, capti sunt? Hos ego interdiu non recepissem nisi

p.280
uictores, noctu ne uictores quidem. Procedens postridie in proelium, pugnaturis ostendi trecentos in quibus nihil laudari potest praeter fugam, nihil desiderari praeter numerum. Fugiunt ut leges relinquant, reuertuntur ut tollant. Populus Romanus Cannensi proelio in summas redactus angustias, cum seruorum desideraret auxilia, captiuorum contempsit et credidit eos libertatem magis tueri posse qui numquam habuissent quam qui perdidissent. Nocte quomodo hostem ciuemque distinguam? quam mihi das notam, ut arma cognoscam? Credo in insidiis hostes fuisse, ut exclusos occiderent, sequerentur admissos. Pars altera. Infestus trecentis fuit; iniquo conlocauit loco; hoc ne argui posset, non recepit. Capti sunt fortissimi duces, Regulus, Crassus. Haec postrema rogantium uox erat: mitte arma; hoc certe lex non uetat.
b.399

Conpetitori liceat in conpetitorem dicere. Tyrannus dominationem sub abolitione deposuit, ut si quis obiecisset tyrannidem, capite puniretur. petit magistratum; conpetitor contradicit. Candidatus anno meo spondeo, nulla rapietur, nullus occidetur, nullum spoliabitur templum. Cur honores tamdiu non gesserit, narret, per communem deprecor libertatem. Moriar; obicietur tibi quod occideris ciuem. Vult aliquo imperio, aliqua potestate distingui, homo magnae nobilitatis,

p.281
magnae gratiae, ingentis pecuniae. Siciliae fuisse dicitur dominus, qui inclusos aeneis tauris homines subiectis urebat ignibus, ut mugitum ederent, uerba non possent. O hominem in sua crudelitate fastidiosum, qui cum uellet torquere, tamen nolebat audire! Pars altera. Quicquid egi, quicquid gessi, reipublicae causa feci. Peto ne mihi lex pro me lata noceat, neu quid noceat quia non obicitur quod non noceret obiectum.
b.400