Excerpta Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Quod munerarii solent facere, qui ad exspectationem populi detinendam noua paria per omnes dies dispensant, ut sit quod populum et delectet et reuocet, hoc ego facio: non semel omnes produco; aliquid noui semper habeat libellus, ut non tantum sententiarum uos, sed etiam auctorum nouitate sollicitet. Acrior est cupiditas ignota cognoscendi quam nota repetendi. hoc in histrionibus, in gladiatoribus, in oratoribus de quibus modo aliquid fama promisit, in omnibus denique rebus uidemus accidere:
ad noua homines concurrunt, ad nota non ueniunt. Non tamen exspectationem uestram macerabo singulos producendo: liberaliter hodie et plena manu faciam. Pollio ASINIVS numquam admissa multitudine declamauit; nec illi ambitio in studiis defuit: primus enim omnium Romanorum aduocatis hominibus scripta sua recitauit. et inde est quod LABIENVS, homo mentis quam linguae amarioris, dicit: “ille triumphalis senex a)kroa/seis suas id est declamationes numquam populo commisit:” siue quia
Audiui
Marcellus, quamuis puer, iam tantae indolis erat, ut Pollio ad illum pertinere successionem eloquentiae suae crederet, cum filium Asinium Gallum relinqueret, magnum oratorem, nisi illum, quod semper euenit, magnitudo patris non produceret sed obrueret. Memini intra quartum diem quam Herium filium amiserat declamare eum nobis, sed tanto uehementius quam umquam, ut appareret hominem natura contumacem cum fortuna sua rixari;
nec quicquam ex ordine uitae solito remisit. itaque cum mortuo in Syria Gaio Caesare per codicillos questus esset diuus Augustus, ut erat mos illi clementissimo uiro, non ciuiliter tantum sed etiam familiariter, quod in tam magno et recenti luctu suo homo carissimus sibi pleno conuiuio cenasset, rescripsit Pollio: “eo die cenaui quo Herium filium amisi.” Quis exigeret maiorem ab amico dolorem
0 magnos uiros qui fortunae succumbere nesciunt et aduersas res suas uirtutis experimenta faciunt! declamauit Pollio Asinius intra quartum diem quam filium amiserat: praeconium illud ingentis animi fuit malis suis insultantis. At contra Q. HATERIVM scio tam inbecillo animo mortem Sex. filii tulisse, ut non tantum recenti dolori
Declamabat autem Haterius admisso populo ex tempore: solus omnium Romanorum, quos modo ipse cognoui, in Latinam linguam transtulit Graecam facultatem. Tanta erat illi uelocitas orationis, ut uitium fieret. itaque diuus Augustus optime dixit: “Haterius noster sufflaminandus est.” adeo non currere sed decurrere uidebatur. nec uerborum illi tantum copia, sed etiam rerum erat: quotiens uelles eandem rem et quamdiu uelles diceret, abis totiens figuris, aliis tractationibus, ita ut regi posset nec consumi.
Regi autem ab ipso non poterat; alioquin libertum habebat cui pareret; sic ibat quomodo ille aut concitauerat eum aut refraenauerat. iubebat illum transire cum aliquamdiu locum dixerat: transibat; insistere iubebat eidem loco: permanebat; iubebat epilogum dicere: dicebat. in sua potestate habebat ingenium, in aliena modum.
Diuidere controuersiam putabat ad rem
Hoc exempto nemo erat scolasticis nec aptior nec similior, sed dum nihil uult nisi culte, nisi splendide dicere, saepe incidebat in ea quae derisum effugere non possent. Memini illum cum libertinum reum defenderet, cui obiciebatur quod patroni concubinus fuisset, dixisse: inpudicitia in ingenuo crimen est, in seruo necessitas, in liberto officium. Res in iocos abiit: “non facis mihi officium” et “multum ille huic in officiis uersatur.” ex eo inpudici et obsceni aliquamdiu officiosi uocitati sunt.
Memini et illam contradictionem sic ab illo positam magnam materiam Pollionis Asinii et tunc Cassi Seueri iocis praebuisse: “at, inquit, inter pueriles condiscipulorum sinus lasciuiam manu obscena iussisti.” et pleraque huius generis illi obiciebantur. Multa erant quae reprehenderes, multa quae suspiceres, cum torrentis modo magnus quidem sed turbidus flueret. redimebat tamen uitia uirtutibus et plus habebat quod laudares quam cui ignosceres, sicuti in ea in qua fleuit declamatione.
Amissis quidam tribus liberis cum adsideret sepulchro a luxurioso adolescente in uicinos hortos abductus est et detonsus coactus conuiuio ueste mutata interesse. dimissus iniuriarum agit. Numquam lacrimae supprimuntur imperio, immo etiam inritantur. Nulla flendi maior est causa quam flere non posse. Rapuit me qualem in conuiuium puderet uenire, dimisit qualem redire ad sepulchrum puderet. Credo mirari aliquem quod in forum amissis modo liberis ueniam. at ego iam in conuiuio fui. Quousque, inquit, flebis? Est quaedam in ipsis malis miserorum uoluptas et omnis aduersa fortuna habet in querelis leuamentum. Ibi me flere prohibes ubi crudeliter ipse non fleres. Cum miserrimum sit flere, quam infelix sum cui ne hoc quidem licet! Vidi ebriorum sitim et uomentium famem. Quis est iste qui supra flentem patrem censuram lugendi postulat? Proiectus in omnia gulae libidinisque flagitia, omnibus notandus censoribus, saeculo praecepta conponit: scit quantum super amissos tres liberos patri flendum sit, quem si uiueret pater fleret. Senex, orbus, infelix, hoc tantum inter miserias solatium capio quod miserior esse non possum. Cineres meorum in sepulchro uideo. Magnum solatium est saepius appellare liberorum non responsura nomina. Hic mihi uiuendum est ne cui de nuptiis, ne cui de liberis cogitanti dirum omen occurram.
Sacerdos integer sit. Metellus pontifex cum arderet Vestae. templum, dum Palladium rapit, oculos perdidit. sacerdotium illi negatur. Vesta mater, fortasse nullum sacerdotem haberes, nisi Metellum habuisses. Sacrorum causam ago, non Metelli: plus illorum interest ne Metellum sacerdotem, quam Metelli ne sacerdotium perdat. Non erat tantus Metellus cum illi sacerdotium dedimus. Ciuitas sollicita pendebat; duo periclitabantur quibus nihil habebat populus pretiosius, sacra et Metellus. 0 faciendum sacerdotem nisi esset! Lex integrum ad animum refert, non ad corpus. Lex hoc aestimari tunc uoluit, cum quis peteret, non cum haberet sacerdotium. Habes, Vesta, duplex pontificis tui meritum: seruauit sacra nec uidit. Extra. Pollio : si caecus ante hoc factus esset, non sustulisset; si postea caecus factus est, uidit.
Inprudentis caedis damnatus quinquennio exulet. Rapta raptoris mortem aut indotatas nuptias optet. Cum haberet filiam et filium inprudentis caedis damnatus in exilium abiit. filia eius rapta est; raptor ad patrem puellae se contulit; impetrauit ab illo ut iuberet filiam nuptias optare et epistolam daret ad filium. fratre auctore mortem optauit puella. pater rediit; abdicat filium. Quomodo me excusabo reipublicae cui duos abstuli? neutrum mea culpa. in altero me fortuna decepit, in altero filius. Filia etiam fratri paruit, filius nec patri. Per humanos, inquit, errores: agnoui preces meas. potes omnibus, inquid, ostendere, hominem quam non possis occidere. Scis me ciuem debere reipublicae: hoc intererit tamen, quod inprudentes occidimus, prudentes seruauimus. Aliquem in exsilio infra fortunam meam uidi.
Sepulchri uiolati sit actio. Bellum cum esset in quadam ciuitate, uir fortis in acie armis amissis de sepulchro uiri fortis arma sustulit. fortiter pugnauit et reposuit. praemio accepto accusatur sepulchri uiolati.