Abdicauit quidam filium. abdicatus medicinae studuit. cum pater aegrotaret et medici negarent posse sanari, sanauit. reductus est. postea
p.266
aegrotare nouerca coepit; desperauerunt medici. rogat pater filium ut curet nouercam. nolentem abdicat. contradicit. Quo pacto istud euenit ut abdicatione mea pater aegrotaret, reditu nouerca? Pietati cessere morbi. Medicinam relinquo, multum laboris, multum uigiliarum; adice huc et quod qui sanantur ingrati sunt. et medicus possum decipi et non possum priuignus excusari. Eundem, inquit, medici morbum esse dicunt. nempe illi qui negauerunt te posse sanari. Ego uero cedo domo, si fateris illam sic posse sanari. Timeo fortunam. imputabitur mihi, si quid acciderit. Ecce tu me non posse non credis. Omnes medici negant et nunc diligentiores fuerunt, quia in te decepti sunt. Non sum tantae scientiae quantae uideor: magnis praeceptoribus opus est; ego abdicatus studui. Quaeris quomodo te sanauerim? non tibi medicus, sed filius profui; desiderio laborabas; gratum tibi erat quicquid meis manibus acceperas. ut primum intraui, recreatus es: quid in te curandum esset,
b.385
aduerti. Haec non eodem morbo laborat. multa sunt dissimilia: sexus, aetas, animus. Nihil magis aegris prodest quam ab eo curari a quo uolunt. Temerariis remediis graues morbi curantur, quibus uti non audeo in nouerca. Extra. Non oportet adolescentem quicquam nouercae suscensere; alioqui odit et gaudet. Ferendus est adolescens, si se excusat; non est, si ulciscitur. Pars altera. Lugendum est, flendum est; in hoc me seruasti? Hostis aliquando uulnus sanauit quod fecerat, ob hoc maxime quia alius sanare non poterat. Negant posse sanari. Nemo suscipit; nemo enim uult curationem filio praeripere.
p.267
Extra. Pollio dicebat: inter patres et filios id solum iudex putat licere quod oportet.
Quidam mortua uxore quae in partu perierat, alteram duxit; puerum rus misit. ex illa subinde filium sustulit. utrumque puerum ruri educauit; post longum tempus redierunt similes. quaerenti matri uter eius sit non indicat. accusatur ab ea malae tractationis. Quid fletis, pueri? securi estote; non memini. iam lites sunt et nondum indicaui. Qualis eris nouerca quae sic fieri cupis? Alter tuus est, alter tui frater est et si per te licuerit, neuter priuignus est. Dum alterius uis esse mater, utriusque es nouerca. Si coegeris, mentiar: non mater, sed nouerca decipieris. Hos ipsa noluit natura distingui. Indicarem, nisi tam pertinaciter quaereres. Hic tuus est. quid
b.386
alterum nouercalibus oculis intueris? Ille tuus est. Vni tibi contigit ut habeas priuignum et non sis nouerca. Pars altera. Malae tractationis agit; filius enim rus ablegatus a patre et educatus est sic ut ignotus esse posset et matri. Tibi rediit uterque filius, huic uterque priuignus; quae eo crudelius filio caret quo propius accessit. Times huius iniquitatem, cum iniquus ipse magis ames eum cui alterius donare uis matrem quam cui non uis suam reddere. Extra. Quod ad colorem pertinet uiri, HISPO ROMANIVS et SILO POMPEIVS hoc usi sunt: nescio
p.268
et ideo non indico. Quidam miscuerunt et utroque usi dixerunt: nescio, sed etiamsi scirem non indicarem, quod Latro et CESTIVS. Sed ASINIS POLLIO neutrum colorem probabat. Si dicit, inquit, “nescio,” nulli fidem facit: uxor ipsa non quaereret ab illo, nisi ille scire posset. dici enim contra uirum potest: quaere a nutrice, a paedagogo. uerisimile non est neminem domi esse qui sciat. Ille autem mixtus color utrumque corrumpit, et ignorantis fidem et non indicantis fiduciam. nam cum dicit: “etiamsi scirem, non indicarem,” efficit ut illum scire iudex putet; cum dicit: “nescio,” efficit ut uideatur indicare debere, si scit. Ipse autem hoc colore usus est quem aiebat simplicissimum: scio, sed non indico, quia pueris hoc utile est; et tuo filio: magis amaturus sum eum qui matrem uidebitur non habere.
b.387
Tyrannicidae praemium. In adulterio deprehensus a tyranno gladium extorsit tyranno et occidit eum. petit praemium. contradicitur. Non fecisset tyrannicidium, nisi illum tyrannus armasset. Cuius adulter non fuit qui etiam tyranni fuit? Inputat nobis quod deprehensus in adulterio mori noluit. Tyrannicida uester iure occidi potuit a tyranno. Certamen in pari condicione contractum publica fortuna distraxit. non innocentior uicit, sed fortior. Tulit secum tyrannus gladium; sic enim occisuri ueniunt. Cur solus ad praemium uenis ? tyrannum certe occidisti cum adultera. Non loricam clipeumue sumsit, sed tenuem ac perlucidam uestem;
p.269
perfusus unguento intrauit cubiculum, in quo tyrannum non esse diligenter agnouerat. Tyrannicida noster ne tyrannum inueniret optauit. Ducat tyrannicidam in arcem tyrannus, non uxor, odium, non amor; ascensurus ferat animum, ferat ferrum; eat illo ubi inueniat tyrannum. Omnia honesta opera uoluntas inchoat, occasio perficit. Saepe honorata uirtus est et ubi eam fefellit exitus; scelera quoque quamuis citra exitum subsederint puniuntur; nec infelix uirtus amittit gloriae titulum, nec gloriam uirtutis intercipit fortuita felicitas. Numquam maiorum nostrorum prudentia tantis muneribus tyrannicidium emeret, si illud etiam libido promitteret. Nouo inauditoque more pugnabant, tyrannicida pro adulterio, tyrannus pro pudicitia. Occidisti tu maritum, fortuna tyranuum. Tyrannum cadere reipublicae uolo; occidat illum ciuis iratus, misceat maledicta uulneribus qualia
b.388
in adulterum maritus adtulerat. Ab adulterae osculis ad praemium curris. Nolo tyrannicida imitetur antequam occidat tyrannum. Populus Romanus ueneno uinci hostem noluit, proditione noluit. Honorabo subitum tyrannicidium, non honorabo fortuitum, non coactum. Pars altera. Non habebas, inquit, ferrum. Quid enim tyranno profuit quod habuit ? In eo qui inermis ad tyrannum uenit non uirtus minor est, sed periculum maius. Non quaeras quid in arcem tulerim; tyrannicidium retuli. Non est gladius meus; sed manus mea est, sed animus meus est, sed consilium, sed periculum, sed tyrannicidium meum est. Adulterium uocas quo effectum est ne quis timeat adulterium? Diligenter arce munita occasionem requirens temptaui seruos, temptaui amicos; per uxorem solam refulsit occasio. Non putaui adulterium
p.270
uxorem tyranni polluere, sicut nec homicidium tyrannum occidere. Ferrum in arcem ferre periculosum erat, inuenire facile. Si tyrannum, inquam, inuenero, obuia quaelibet res telum erit. certe semper secum solet habere ferrum tyrannus. gladius inter duos fortioris est. Quam sollicitus adulter fui ne non deprehenderer!
b.389
Per uim metumque gesta irrita sint. Bello ciuili patronus uictus et proscriptus ad libertum confugit. receptus est ab eo et rogatus ut operas remitteret. remisit consignatione facta. restitutus indicit operas. contradicit. Patronus a liberto restitutionem peto. Si pacisci tunc a me uoluisses operas, spopondissem. Bona bello perdidi, ad restitutionem nudus ueni; nunc libertorum operas desidero. Profer tabellas illa proscriptionis tabula crudeliores: persequebatur illa quos uicerat, hae persecutae sunt quos receperant; in illa ultio fuit, in his perfidia; denique illa iam desiit, hae perseuerant. Non mea, inquit, sed aliena uis fuit. Aeque dignus est poena qui ipse uim adhibet et qui ab alio admota ad lucrum suum utitur. In hunc primum incidi et dum timeo ne offenderem secutus sum hoc exigentem. Non recepit me, sed inclusit. Nihil est uenali misericordia turpius. Pars altera. Nihil tibi opus est potestas: scis tibi illum parere etiam cum cogi non potest. Quaslibet indicas operas, numquam tamen indices tam
p.271
periculosas quam indixisti. Habeo iudicia tua: bene de seruo iudicasti: manumisisti; bene de liberto: proscriptus mihi potissimum te commisisti. Si noluissem patronum habere, potui. Vnus ex proscriptis fuisti qui tunc posses etiam rogari. Restitutio tibi proscriptionem remisit, non quicquid in proscriptione gessisti rescidit.
b.390
Extra. Omnes inuecti sunt in libertum. VARIVS GEMINVS et OTHO IVNIVS egerunt lenius, ut patronus remissurus uideretur operas, si optinuisset. Nam Otho dixit: sine me iudicio meo uideri remisisse; faciam, remittam. quid me sic times tamquam inuitus promiserim? Contra CESTIVS ait: tunc eiusmodi utendum coloribus, ubi uerendum est ne uideamur rem duram postulare, ubi contra honestam personam promissione iudex molliore fallendus est. Quid in hac persona ueremur et causa, nisi hoc unum quod ex hoc colore metuendum est, ne si uolumus hoc remittere et uoluisse uideamur?
Inscripti maleficii sit actio. Quidam naufragio facto, amissis tribus liberis et uxore incendio domus, suspendit se. praecidit illi quidam ex praetereuntibus laqueum. a liberato reus fit maleficii. Tres, inquit, liberos perdidi. Vtinam et illos seruare potuissem! Viue; mutantur uices felicitatis humanae: proscriptus aliquando proscripsit. Victi fugiunt, proscripti latent, naufragi natant. Amisi, inquit, uxorem, liberos,
b.391
patrimonium. Tu putabas te ea condicione accepisse ne perderes? Ludit de suis fortuna muneribus et quae dedit aufert, quae abstulit reddit nec umquam tutius est illam experiri quam cum locum iniuriae non habet. Cn. Pompeius in Pharsalia uictus acie uixit. maius tu tuum putas esse naufragium? Crassus uixit; et non priuatas perdiderat, sed publicas opes. Omnia tibi fortuna abstulit, sed spem reliquid. Tolle spem hominibus, nemo uictus retemptabit arma, nemo infeliciter experta negotiatione alios appetet quaestus, nemo naufragus uiuet. Spes est ultimum aduersarum rerum solatium. Vt uiueres, natasti. Miseritus sum
p.273
nec in te amplius quam periculum cogitaui: non adtendi incendium, non orbitatem, aut si adtendi, memineram te post illa uixisse. Non uisus est mihi moriendi animum habere: elegerat locum in quo interpellari posset. Pars altera. Tot ille fundorum dominus aliena arbore suspendo laqueum. De fortuna nihil queror: mori permittit. “Nunc, inquid, morere.” iniuria est ut qui meo arbitrio debui, tuo moriar. Amisi uxorem, liberos, patrimonium; fortuna mihi nihil praeter laqueum reliquid, iste nec laqueum. Sumpsi instrumenta mortis solitudinem et laqueum, alterum aptum morituro, alterum misero. Quisquis interuenis, si amicus, defle, si inimicus es, specta. Cum a me iste accusetur, grauiorem de me quam de reo ferte sententiam: ego ut moriar, iste ne prohibeat. Ne haec narrarem, mori uolui. Praecidit remedium meum. Si qua est fides, non enataui, sed eiectus sum. Nihil iam timebam nisi uiuere. Domus meae fata claudo, nullo miserior quam quod ultimus morior. Cui me uitae reseruas? ut aedificem? aspice incendium. ut
b.392
nauigem? aspice naufragium. ut educem? aspice sepulchrum. In tam calamitosa domo feliciores fuistis, uxor et liberi: uobis mori contigit.