Excerpta Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Abdicauit quidam filium. abdicatus medicinae studuit. cum pater aegrotaret et medici negarent posse sanari, sanauit. reductus est. postea

p.266
aegrotare nouerca coepit; desperauerunt medici. rogat pater filium ut curet nouercam. nolentem abdicat. contradicit. Quo pacto istud euenit ut abdicatione mea pater aegrotaret, reditu nouerca? Pietati cessere morbi. Medicinam relinquo, multum laboris, multum uigiliarum; adice huc et quod qui sanantur ingrati sunt. et medicus possum decipi et non possum priuignus excusari. Eundem, inquit, medici morbum esse dicunt. nempe illi qui negauerunt te posse sanari. Ego uero cedo domo, si fateris illam sic posse sanari. Timeo fortunam. imputabitur mihi, si quid acciderit. Ecce tu me non posse non credis. Omnes medici negant et nunc diligentiores fuerunt, quia in te decepti sunt. Non sum tantae scientiae quantae uideor: magnis praeceptoribus opus est; ego abdicatus studui. Quaeris quomodo te sanauerim? non tibi medicus, sed filius profui; desiderio laborabas; gratum tibi erat quicquid meis manibus acceperas. ut primum intraui, recreatus es: quid in te curandum esset,
b.385
aduerti. Haec non eodem morbo laborat. multa sunt dissimilia: sexus, aetas, animus. Nihil magis aegris prodest quam ab eo curari a quo uolunt. Temerariis remediis graues morbi curantur, quibus uti non audeo in nouerca. Extra. Non oportet adolescentem quicquam nouercae suscensere; alioqui odit et gaudet. Ferendus est adolescens, si se excusat; non est, si ulciscitur. Pars altera. Lugendum est, flendum est; in hoc me seruasti? Hostis aliquando uulnus sanauit quod fecerat, ob hoc maxime quia alius sanare non poterat. Negant posse sanari. Nemo suscipit; nemo enim uult curationem filio praeripere.
p.267
Extra. Pollio dicebat: inter patres et filios id solum iudex putat licere quod oportet.