Excerpta Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Sepulchri uiolati sit actio. Bellum cum esset in quadam ciuitate, uir fortis in acie armis amissis de sepulchro uiri fortis arma sustulit. fortiter pugnauit et reposuit. praemio accepto accusatur sepulchri uiolati.
p.265
Arma uix contigeram; secuta sunt. Haec si sumo, arma sunt, si relinquo, spolia. Vidisses uere uiolari sepulchrum, si illo uenisset hostis. Vterque quod alteri deerat commodauimus: ille uiro arma, ego armis uirum. respublica multum consecuta est, uir fortis nihil perdidit. Necessitas est quae nauigia iactu exonerat, necessitas quae ruinis incendia opprimit: necessitas est lex temporis. Quicquam non fit legitime pro legibus? Melius cum ipso sepulchro actum est, in quo notiora sunt iterum arma uictricia. Pro republica plerumque templa nudantur et in usum stipendii dona conflamus. Pars altera. Reum habemus in proelio inertem, in fuga audacem, turpem non minus patrocinio quam crimine. Arma sua perdidit. hoc excusare non poterat nisi aliena rapuisset. aliena rapuit. hoc excusare non poterat nisi sua perdidisset. Arma uictricia, arma consecrata diis Manibus, arma quae te quoque fecerunt uirum fortem. Reposui, inquid, arma. Gloriatur quod non et illa perdiderit. “Non teneor lege, quia reposui.” Tam teneris hercule quam qui uulnerauit aliquem, licet uulnus sanauerit; quam qui subripuit aliquid, licet reddiderit deprehensus. Non est hoc illi crimen propter b.384
uirtutem donandum: iam gratiam uirtuti retulimus, praemium consecuta est. Aequos esse nos conuenit: unum uirum fortem honorauimus, alterum uindicemus.