Excerpta Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Torta a tyranno uxor, numquid de uiri tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. intra quinquennium non parientem sterilitatis nomine dimisit. agit illa ingrati. Eas nuptias tyrannicidium diduxit, quas non diduxit tyrannus. Trahebantur matronae, rapiebantur uirgines, nullae tunc uidebantur feliciores quam quae liberos non habebant. Suspicatus est hunc tyrannus de tyrannicidio cogitare, siue isti aliquid excidit siue non bene tegit uultus magna consilia; tamen de uxoris garrulitate queri non potest, cum sciat quemadmodum taceat. Inposita in eculeum saepius ad absentem uirum respexit quam ad praesentem tyrannum. Explicatur totus aduersus infelicem feminam tyrannicae crudelitatis apparatus et illa instrumenta uirorum quoque animos ipso uisu frangentia ad excutiendam muliebris pectoris scientiam proponuntur, uerberibus corpus abrumpitur. Nescio, respublica, an tibi ista mulier datura sit liberos; tyrannicidam dedit. Miraris si transiit quinquennium inter uxorem tortam et occupatum uirum? Scissum corpus flagellis, igne adustum tormentisque conuulsum. ignoscetis puto mulieri si dixero: fessa est. Quid tyrannicidio gloriaris? facilius est tyrannum occidere quam sustinere. Verbera, laminae,
Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. Accusatur a filio dementiae. Contradicit. Accusator meus intra se contrarios adfectus habet: cupit reum damnari, crimen absolui. “Sed tu senex es,” inquit; hoc dicis: luxuria tua serius coepit, citius desinet. Quidam summum bonum dixerunt uoluptatem. Nihil est mihi opus praecipientibus, habeo exemplum. Ostendi tibi luxuriam quam in te non uidebas. Ebrietatem patri obicis ebrius. Pars altera. Adulescens luxuriosus peccat, senex luxuriosus insanit. Nemo uitia quia odit imitatur. quis imperator ob hoc ipse de proelio fugit, ut bene pugnaret exercitus? Non coercet uitia qui prouocat. Meam quoque luxuriam patri imputabo. non sub seuera fui disciplina, non sub bene institutae domus lege, quae posset adulescentis formare mores et a uitiis aetatis abducere. Quodammodo ad luxuriam a patre praemissus sum. Madent unguento cani et commessator senex nulli nimis luxuriosus, sed parum sanus uidetur.