Excerpta Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Raptor nisi et suum et raptae patrem intra tricesimum diem exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. reum facit dementiae. Quid contremescis, senectus? quid, lingua, trepidas? quid optorpuistis, oculi? nondum est tricesimus dies. Ne tristiore quidem uultu expugnatam filiae pudicitiam tulit. nimis cito exoratus est. Ne omnia uitia ab adulescentia repetam, uirginem rapuit; patrem accusat: haec intra triginta dies. Putas me accusatori promissurum quod filio negaui? Miraris dubitare patrem? lex ipsa inter mortem et nuptias dubia est. Semper sibi licere omnia credidit, nihil me umquam rogauit. Ignouit, inquit. ita aliquis ante me rogatus est? Demens sum, uides, nimirum turpiter uiuo, legem ignoro, dies tuos non numero. Demens, inquis, es. potest aliquis ignoscere sic roganti? Deliberabo cum amicis, deliberabo cum propinquis. me miserum, quam paene promisi! me miserum, quod tantum triginta diebus irasci possum! Quid miraris si illum citius exorasti? facilius est iniuriam donare quam crimen. Procede in medium, senex, cuius misericordia crudelis sum. Iam, inquit, angustum tempus est: et tibi uacat
Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem et ex ea sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium et decessit. pater post mortem illius in adoptionem recepit nepotem. accusatur ab altero filio dementiae. Dementia in me noui generis arguitur: sanus eram, si non agnoscerem meos. Exspectabam ut aliquis pro abdicato rogaret: nemo audebat propinquorum fratre cessante. Deficientis spiritus in aduentum meum sustinebatur. Intraui; iam cadentes oculos ad meum nomen erexit fugientemque animam retinuit. in sinu meo et filium et animam deposuit. Nuntiatum est mihi in ultimis esse filium, nec hoc a fratre. Pars altera. Pater istius incertus est: bene cum isto ageretur, si et mater. Incidit in meretricem inter cetera mala et fecundam. Mulier nescio an