Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Male pereas! at ego te putabam unius nouercam. TRIARI. “Filia, inquit, tua conscia est.” Videbatur sibi post hanc uocem uicisse. Amissum fratrem fleuit in funere, totius populi lacrimas suis expressit; itaque illam nouerca peius perire uoluit quam priuignum. “Filia,
p.441
inquit, conscia est.” Hoc ultimum fuit nouercae ueneficium. Q. Hateri. Succurrite, quaeso, ne cum torta sit quia filium meum occiderat filiam etiam dum torquetur occiderit. liberos effero semper unius mulieris aut mendacio aut ueneno. Non flet quantum reae satis est. quemadmodum illi extorquebo lacrimas? adferte mihi imaginem fratris: uidete subito desiderio fletus concitatos: numquid talem uultum cum mater torqueretur habuit? Pars altera. TRIARI. Si odissemus te pateremur cum eiusmodi filia uiuere. Quarundam ferarum catuli cum rabie nascuntur; uenena statim radicibus pestifera sunt.
b.285
quantum illi ad scelera aetatis adiecit quod illam nouerca peperit? Quid illa quae fratrem in moram sequentis patris sparsit? habes exemplum quod et sorori conueniat et uirgini.