Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
Divisio. Cestius in duas partes coniecturam diuisit et primum quaesiit, an illi conscia opus fuerit; deinde: si opus est aut fuit, an hanc habuerit. Non seruauit autem modum; nam et illum locum diu tractauit: non posse sororem in mortem fratris impelli, et interim tam puellam uoluit uideri ut nulli esset idonea ministerio. Itaque elegantissime deridebat MONTANVS Votienus in hac controuersia ineptias rhetorum, quod sic declamarent tamquam haec quae nominata est infans esset nec intellegerent, si talis esset ne futuram quidem ream. Itaque hoc debemus, inquit, nobis proponere: puellam eius aetatis in qua est fortasse credibile scelus. Illud
TRIARIVS multo rem magis ineptam, quia non inuenit illam sed conrupit, nam ex Cesti sententias traxit: induxerat nouercam dicentem: “da fratri uenenum;” fecit illam respondentem: “mater, et mihi da.” quid enim est tam absurdum quam matrem sic locutam cum puella: “da fratri uenenum?” Non ferebat nec illam TRIARI sententiam, qua aliter HATERIVS usus est, cum ad epilogum peruenisset: hoc loco debebat reus flere; num flet puella? inueniam quemadmodum fleat; adferat aliquis huc imaginem fratris. Illa enim si tam puella est ut dicat: “mater, quid est uenenum?” non potest tantae pietatis esse ut eam imago fratris in lacrimas concitet. Tantus autem error est in omnibus quidem studiis, maxime in eloquentia cuius regula incerta est, ut uitia quidam sua et intellegant et ament.